1 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore. | 1 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore. |
2 Dixitque Dominus ad me: | 2 Dixitque Dominus ad me: |
3 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem. | 3 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem. |
4 Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. | 4 Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. |
5 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. | 5 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. |
6 Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis. | 6 Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis. |
7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
| 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
|
8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab. | 8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab. |
9 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. | 9 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. |
10 — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim; | 10 — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim; |
11 ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos Emim. | 11 ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos Emim. |
12 In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C. | 12 In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C. |
13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem Zared.
| 13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem Zared.
|
14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, | 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, |
15 cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
| 15 cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
|
16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi, | 16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi, |
17 locutus est Dominus ad me dicens: | 17 locutus est Dominus ad me dicens: |
18 “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar; | 18 “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar; |
19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem. | 19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem. |
20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim, | 20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim, |
21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, | 21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, |
22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. | 22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. |
23 Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C. | 23 Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C. |
24 Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. | 24 Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. |
25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.
| 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.
|
26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens: | 26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens: |
27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram; | 27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram; |
28 alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum, | 28 alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum, |
29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
| 29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
|
30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die. | 30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die. |
31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
| 31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
|
32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa, | 32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa, |
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. | 33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. |
34 Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem, | 34 Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem, |
35 absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus. | 35 absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus. |
36 Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis, | 36 Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis, |
37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
| 37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
|