Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Deuteronomio 2


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore.1 ונפן ונסע המדברה דרך ים סוף כאשר דבר יהוה אלי ונסב את הר שעיר ימים רבים
2 Dixitque Dominus ad me:2 ויאמר יהוה אלי לאמר
3 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem.3 רב לכם סב את ההר הזה פנו לכם צפנה
4 Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.4 ואת העם צו לאמר אתם עברים בגבול אחיכם בני עשו הישבים בשעיר וייראו מכם ונשמרתם מאד
5 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.5 אל תתגרו בם כי לא אתן לכם מארצם עד מדרך כף רגל כי ירשה לעשו נתתי את הר שעיר
6 Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis.6 אכל תשברו מאתם בכסף ואכלתם וגם מים תכרו מאתם בכסף ושתיתם
7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
7 כי יהוה אלהיך ברכך בכל מעשה ידך ידע לכתך את המדבר הגדל הזה זה ארבעים שנה יהוה אלהיך עמך לא חסרת דבר
8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab.8 ונעבר מאת אחינו בני עשו הישבים בשעיר מדרך הערבה מאילת ומעצין גבר ונפן ונעבר דרך מדבר מואב
9 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem.9 ויאמר יהוה אלי אל תצר את מואב ואל תתגר בם מלחמה כי לא אתן לך מארצו ירשה כי לבני לוט נתתי את ער ירשה
10 — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim;10 האמים לפנים ישבו בה עם גדול ורב ורם כענקים
11 ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos Emim.11 רפאים יחשבו אף הם כענקים והמאבים יקראו להם אמים
12 In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C.12 ובשעיר ישבו החרים לפנים ובני עשו יירשום וישמידום מפניהם וישבו תחתם כאשר עשה ישראל לארץ ירשתו אשר נתן יהוה להם
13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem Zared.
13 עתה קמו ועברו לכם את נחל זרד ונעבר את נחל זרד
14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus,14 והימים אשר הלכנו מקדש ברנע עד אשר עברנו את נחל זרד שלשים ושמנה שנה עד תם כל הדור אנשי המלחמה מקרב המחנה כאשר נשבע יהוה להם
15 cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
15 וגם יד יהוה היתה בם להמם מקרב המחנה עד תמם
16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi,16 ויהי כאשר תמו כל אנשי המלחמה למות מקרב העם
17 locutus est Dominus ad me dicens:17 וידבר יהוה אלי לאמר
18 “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar;18 אתה עבר היום את גבול מואב את ער
19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem.19 וקרבת מול בני עמון אל תצרם ואל תתגר בם כי לא אתן מארץ בני עמון לך ירשה כי לבני לוט נתתיה ירשה
20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim,20 ארץ רפאים תחשב אף הוא רפאים ישבו בה לפנים והעמנים יקראו להם זמזמים
21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis,21 עם גדול ורב ורם כענקים וישמידם יהוה מפניהם ויירשם וישבו תחתם
22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.22 כאשר עשה לבני עשו הישבים בשעיר אשר השמיד את החרי מפניהם ויירשם וישבו תחתם עד היום הזה
23 Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C.23 והעוים הישבים בחצרים עד עזה כפתרים היצאים מכפתור השמידם וישבו תחתם
24 Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium.24 קומו סעו ועברו את נחל ארנן ראה נתתי בידך את סיחן מלך חשבון האמרי ואת ארצו החל רש והתגר בו מלחמה
25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.
25 היום הזה אחל תת פחדך ויראתך על פני העמים תחת כל השמים אשר ישמעון שמעך ורגזו וחלו מפניך
26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens:26 ואשלח מלאכים ממדבר קדמות אל סיחון מלך חשבון דברי שלום לאמר
27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram;27 אעברה בארצך בדרך בדרך אלך לא אסור ימין ושמאול
28 alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum,28 אכל בכסף תשברני ואכלתי ומים בכסף תתן לי ושתיתי רק אעברה ברגלי
29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
29 כאשר עשו לי בני עשו הישבים בשעיר והמואבים הישבים בער עד אשר אעבר את הירדן אל הארץ אשר יהוה אלהינו נתן לנו
30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die.30 ולא אבה סיחן מלך חשבון העברנו בו כי הקשה יהוה אלהיך את רוחו ואמץ את לבבו למען תתו בידך כיום הזה
31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
31 ויאמר יהוה אלי ראה החלתי תת לפניך את סיחן ואת ארצו החל רש לרשת את ארצו
32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa,32 ויצא סיחן לקראתנו הוא וכל עמו למלחמה יהצה
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.33 ויתנהו יהוה אלהינו לפנינו ונך אתו ואת בנו ואת כל עמו
34 Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,34 ונלכד את כל עריו בעת ההוא ונחרם את כל עיר מתם והנשים והטף לא השארנו שריד
35 absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus.35 רק הבהמה בזזנו לנו ושלל הערים אשר לכדנו
36 Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,36 מערער אשר על שפת נחל ארנן והעיר אשר בנחל ועד הגלעד לא היתה קריה אשר שגבה ממנו את הכל נתן יהוה אלהינו לפנינו
37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
37 רק אל ארץ בני עמון לא קרבת כל יד נחל יבק וערי ההר וכל אשר צוה יהוה אלהינו