Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 4


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:1 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר
2 “ Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per familias et domos suas2 נשא את ראש בני קהת מתוך בני לוי למשפחתם לבית אבתם
3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus.3 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל בא לצבא לעשות מלאכה באהל מועד
4 Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo conventus: sanctum sanctorum.4 זאת עבדת בני קהת באהל מועד קדש הקדשים
5 Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii;5 ובא אהרן ובניו בנסע המחנה והורדו את פרכת המסך וכסו בה את ארן העדת
6 et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes.6 ונתנו עליו כסוי עור תחש ופרשו בגד כליל תכלת מלמעלה ושמו בדיו
7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt.7 ועל שלחן הפנים יפרשו בגד תכלת ונתנו עליו את הקערת ואת הכפת ואת המנקית ואת קשות הנסך ולחם התמיד עליו יהיה
8 Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes.8 ופרשו עליהם בגד תולעת שני וכסו אתו במכסה עור תחש ושמו את בדיו
9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt;9 ולקחו בגד תכלת וכסו את מנרת המאור ואת נרתיה ואת מלקחיה ואת מחתתיה ואת כל כלי שמנה אשר ישרתו לה בהם
10 et super omnia ponent operimentum pellium delphini et ponent super feretrum.10 ונתנו אתה ואת כל כליה אל מכסה עור תחש ונתנו על המוט
11 Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes.11 ועל מזבח הזהב יפרשו בגד תכלת וכסו אתו במכסה עור תחש ושמו את בדיו
12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum.12 ולקחו את כל כלי השרת אשר ישרתו בם בקדש ונתנו אל בגד תכלת וכסו אותם במכסה עור תחש ונתנו על המוט
13 Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento;13 ודשנו את המזבח ופרשו עליו בגד ארגמן
14 ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.14 ונתנו עליו את כל כליו אשר ישרתו עליו בהם את המחתת את המזלגת ואת היעים ואת המזרקת כל כלי המזבח ופרשו עליו כסוי עור תחש ושמו בדיו
15 Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.15 וכלה אהרן ובניו לכסת את הקדש ואת כל כלי הקדש בנסע המחנה ואחרי כן יבאו בני קהת לשאת ולא יגעו אל הקדש ומתו אלה משא בני קהת באהל מועד
16 Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt ”.
16 ופקדת אלעזר בן אהרן הכהן שמן המאור וקטרת הסמים ומנחת התמיד ושמן המשחה פקדת כל המשכן וכל אשר בו בקדש ובכליו
17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:17 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר
18 “ Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum,18 אל תכריתו את שבט משפחת הקהתי מתוך הלוים
19 sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat.19 וזאת עשו להם וחיו ולא ימתו בגשתם את קדש הקדשים אהרן ובניו יבאו ושמו אותם איש איש על עבדתו ואל משאו
20 Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur ”.
20 ולא יבאו לראות כבלע את הקדש ומתו
21 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:21 וידבר יהוה אל משה לאמר
22 “ Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas;22 נשא את ראש בני גרשון גם הם לבית אבתם למשפחתם
23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes, qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo conventus.
23 מבן שלשים שנה ומעלה עד בן חמשים שנה תפקד אותם כל הבא לצבא צבא לעבד עבדה באהל מועד
24 Hoc est officium familiarum Gersonitarum,24 זאת עבדת משפחת הגרשני לעבד ולמשא
25 ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus, operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in introitu tabernaculi conventus,25 ונשאו את יריעת המשכן ואת אהל מועד מכסהו ומכסה התחש אשר עליו מלמעלה ואת מסך פתח אהל מועד
26 cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent.26 ואת קלעי החצר ואת מסך פתח שער החצר אשר על המשכן ועל המזבח סביב ואת מיתריהם ואת כל כלי עבדתם ואת כל אשר יעשה להם ועבדו
27 Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui debeant oneri mancipari.27 על פי אהרן ובניו תהיה כל עבדת בני הגרשני לכל משאם ולכל עבדתם ופקדתם עלהם במשמרת את כל משאם
28 Hic est cultus familiarum Gersonitarum in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
28 זאת עבדת משפחת בני הגרשני באהל מועד ומשמרתם ביד איתמר בן אהרן הכהן
29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis29 בני מררי למשפחתם לבית אבתם תפקד אתם
30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi conventus.
30 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה תפקדם כל הבא לצבא לעבד את עבדת אהל מועד
31 Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas habitaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,31 וזאת משמרת משאם לכל עבדתם באהל מועד קרשי המשכן ובריחיו ועמודיו ואדניו
32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt.32 ועמודי החצר סביב ואדניהם ויתדתם ומיתריהם לכל כליהם ולכל עבדתם ובשמת תפקדו את כלי משמרת משאם
33 Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis ”.
33 זאת עבדת משפחת בני מררי לכל עבדתם באהל מועד ביד איתמר בן אהרן הכהן
34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum34 ויפקד משה ואהרן ונשיאי העדה את בני הקהתי למשפחתם ולבית אבתם
35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi conventus;35 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לצבא לעבדה באהל מועד
36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta.36 ויהיו פקדיהם למשפחתם אלפים שבע מאות וחמשים
37 Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
37 אלה פקודי משפחת הקהתי כל העבד באהל מועד אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה ביד משה
38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum38 ופקודי בני גרשון למשפחותם ולבית אבתם
39 a triginta annis et supra usque ad quinquagesimum annum, omnes, qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo conventus;39 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לצבא לעבדה באהל מועד
40 et inventi sunt secundum familias et domus patrum suorum duo milia sescenti triginta.40 ויהיו פקדיהם למשפחתם לבית אבתם אלפים ושש מאות ושלשים
41 Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini.41 אלה פקודי משפחת בני גרשון כל העבד באהל מועד אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה
42 Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes et domos patrum suorum42 ופקודי משפחת בני מררי למשפחתם לבית אבתם
43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus;43 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לצבא לעבדה באהל מועד
44 et inventi sunt tria milia ducenti.44 ויהיו פקדיהם למשפחתם שלשת אלפים ומאתים
45 Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
45 אלה פקודי משפחת בני מררי אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה ביד משה
46 Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum46 כל הפקדים אשר פקד משה ואהרן ונשיאי ישראל את הלוים למשפחתם ולבית אבתם
47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo conventus,47 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לעבד עבדת עבדה ועבדת משא באהל מועד
48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.
48 ויהיו פקדיהם שמנת אלפים וחמש מאות ושמנים
49 על פי יהוה פקד אותם ביד משה איש איש על עבדתו ועל משאו ופקדיו אשר צוה יהוה את משה