Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Osea 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae,Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regisIsrael.
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.
2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:
“ Vade, sume tibi mulierem fornicationum
et filios fornicationum,
quia fornicans fornicatur terra a Domino ”.
2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
3 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim : et concepit, et peperit ei filium.
4 Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhucmodicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnumdomus Israel;4 Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.
5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”.
5 Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel.
6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absquemisericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos inarcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”.7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
8 Et ablactavit eam,quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.8 Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
9 Et dixit:“ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.
9 Et dixit : Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
10 Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.
11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.