Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ezechiele 31


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum estverbum Domini ad me dicens:1 ויהי באחת עשרה שנה בשלישי באחד לחדש היה דבר יהוה אלי לאמר
2 “ Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, etpompae eius:
Cui similis factus es in magnitudine tua?
2 בן אדם אמר אל פרעה מלך מצרים ואל המונו אל מי דמית בגדלך
3 Ecce abies, quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis et frondibus nemorosus
excelsusque altitudine,
et inter nubes elevatum est cacumen eius;
3 הנה אשור ארז בלבנון יפה ענף וחרש מצל וגבה קומה ובין עבתים היתה צמרתו
4 aquae nutrierunt illum,
abyssus exaltavit eum,
flumina eius manabant
in circuitu radicum eius,
et rivos suos emisit
ad universa ligna campi.
4 מים גדלוהו תהום רממתהו את נהרתיה הלך סביבות מטעה ואת תעלתיה שלחה אל כל עצי השדה
5 Propterea elevata est altitudo eius
super omnia ligna campi,
et multiplicata sunt arbusta eius,
et elevati sunt rami eius
propter aquas multas.
5 על כן גבהא קמתו מכל עצי השדה ותרבינה סרעפתיו ותארכנה פארתו ממים רבים בשלחו
6 Cumque extendisset umbram suam,
in ramis eius fecerunt nidos
omnia volatilia caeli,
et sub frondibus eius genuerunt
omnes bestiae campi,
et sub umbra illius habitabat
universa multitudo gentium;
6 בסעפתיו קננו כל עוף השמים ותחת פארתיו ילדו כל חית השדה ובצלו ישבו כל גוים רבים
7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua
et in dilatatione arbustorum suorum,
erat enim radix illius
iuxta aquas multas.
7 וייף בגדלו בארך דליותיו כי היה שרשו אל מים רבים
8 Cedri non fuerunt pares illi
in paradiso Dei;
abietes non adaequaverunt
ramos eius,
et platani non fuerunt
aequae frondibus illius;
omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius,
8 ארזים לא עממהו בגן אלהים ברושים לא דמו אל סעפתיו וערמנים לא היו כפארתיו כל עץ בגן אלהים לא דמה אליו ביפיו
9 quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus:
et aemulata sunt eum omnia ligna Eden,
quae erant in paradiso Dei.
9 יפה עשיתיו ברב דליותיו ויקנאהו כל עצי עדן אשר בגן האלהים
10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudineet dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudinesua,10 לכן כה אמר אדני יהוה יען אשר גבהת בקומה ויתן צמרתו אל בין עבותים ורם לבבו בגבהו
11 tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxtaimpietatem eius eieci eum.11 ואתנהו ביד איל גוים עשו יעשה לו כרשעו גרשתהו
12 Et succident illum alieni, violentissimi nationum;et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, etconfringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbraeius omnes populi terrae et relinquent eum.12 ויכרתהו זרים עריצי גוים ויטשהו אל ההרים ובכל גאיות נפלו דליותיו ותשברנה פארתיו בכל אפיקי הארץ וירדו מצלו כל עמי הארץ ויטשהו
13 Super ruinam eius habitabunt
omnia volatilia caeli,
et in ramis eius erunt
universae bestiae campi,
13 על מפלתו ישכנו כל עוף השמים ואל פארתיו היו כל חית השדה
14 ne eleventur in altitudine sua
omnia ligna aquarum neque ponant
sublimitatem suam inter nubes nec
stent apud eas in sublimitate sua
omnia, quae irrigantur aquis, quia
omnes traditi sunt in mortem
ad inferiora terrae,
in medio filiorum hominum,
ad eos, qui descendunt in lacum.
14 למען אשר לא יגבהו בקומתם כל עצי מים ולא יתנו את צמרתם אל בין עבתים ולא יעמדו אליהם בגבהם כל שתי מים כי כלם נתנו למות אל ארץ תחתית בתוך בני אדם אל יורדי בור
15 Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum,operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas;obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt.15 כה אמר אדני יהוה ביום רדתו שאולה האבלתי כסתי עליו את תהום ואמנע נהרותיה ויכלאו מים רבים ואקדר עליו לבנון וכל עצי השדה עליו עלפה
16 A sonituruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, quidescendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia lignaEden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis.16 מקול מפלתו הרעשתי גוים בהורדי אתו שאולה את יורדי בור וינחמו בארץ תחתית כל עצי עדן מבחר וטוב לבנון כל שתי מים
17 Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio etauxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum.17 גם הם אתו ירדו שאלה אל חללי חרב וזרעו ישבו בצלו בתוך גוים
18 Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et eccedeductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorumdormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius”, dicit Dominus Deus.
18 אל מי דמית ככה בכבוד ובגדל בעצי עדן והורדת את עצי עדן אל ארץ תחתית בתוך ערלים תשכב את חללי חרב הוא פרעה וכל המונה נאם אדני יהוה