Baruc 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. | |
2 Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni. | |
3 Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. | |
4 Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. | |
5 Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. | |
6 Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni; | |
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. | |
8 Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. | |
9 Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. |