Baruc 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. | 1 Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. |
2 Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. | 2 Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. |
3 Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. | 3 Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. |
4 Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. | 4 Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. |
5 Confide, popule meus, memoria Israel: | 5 Confide, popule meus, memoria Israel: |
6 venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. | 6 venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. |
7 Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo. | 7 Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo. |
8 Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. | 8 Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. |
9 Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “ Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. | 9 Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “ Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. |
10 Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. | 10 Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. |
11 Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu. | 11 Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu. |
12 Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. | 12 Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. |
13 Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. | 13 Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. |
14 Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. | 14 Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. |
15 Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt | 15 Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt |
16 et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt ”. | 16 et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt ”. |
17 Ego autem, quid possum adiuvare vos? | 17 Ego autem, quid possum adiuvare vos? |
18 Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. | 18 Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. |
19 Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola. | 19 Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola. |
20 Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. | 20 Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. |
21 Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. | 21 Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. |
22 Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. | 22 Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. |
23 Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. | 23 Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. |
24 Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. | 24 Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. |
25 Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. | 25 Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. |
26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. | 26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. |
27 Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. | 27 Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. |
28 Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; | 28 Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; |
29 qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. | 29 qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. |
30 Confide, Ierusalem; consolabitur enim te, qui te nominavit. | 30 Confide, Ierusalem; consolabitur enim te, qui te nominavit. |
31 Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo! | 31 Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo! |
32 Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos! | 32 Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos! |
33 Sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu, ita contristabitur in sua solitudine. | 33 Sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu, ita contristabitur in sua solitudine. |
34 Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum. | 34 Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum. |
35 Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis. | 35 Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis. |
36 Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est. | 36 Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est. |
37 Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. | 37 Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. |