Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ester 9

font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quandoverbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quoddominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos.1 Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quandoverbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quoddominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos.
2 Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicoset persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populosinvaserat formido eorum.2 Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicoset persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populosinvaserat formido eorum.
3 Nam et omnes provinciarum principes et satrapae etprocuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat,sustinebant Iudaeos timore Mardochaei,3 Nam et omnes provinciarum principes et satrapae etprocuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat,sustinebant Iudaeos timore Mardochaei,
4 quem principem esse palatii et plurimumposse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorumora volitabat.
4 quem principem esse palatii et plurimumposse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorumora volitabat.
5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis etinteritus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis etinteritus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.
6 In Susan quingentosviros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorumista sunt nomina:6 In Susan quingentosviros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorumista sunt nomina:
7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha
8 et Phoratha et Adaliaet Aridatha8 et Phoratha et Adaliaet Aridatha
9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha.9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha.
10 Quos cumoccidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
10 Quos cumoccidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
12 Qui dixit reginae: “ In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaeiquingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem inuniversis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ”.

13 Cui illa respondit: “ Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susansunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman inpatibulo suspendantur ”.13 Cui illa respondit: “ Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susansunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman inpatibulo suspendantur ”.
14 Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque inSusan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.14 Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque inSusan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
15 Congregatis igiturIudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt inSusan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
15 Congregatis igiturIudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt inSusan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
16 Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant,congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, acinterfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus desubstantiis eorum quidquam contigit.

17 Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit,et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum etlaetitiae.17 Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit,et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum etlaetitiae.
18 At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem dierequieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atquelaetitiae.18 At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem dierequieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atquelaetitiae.
19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita utexsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui inurbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio etconvivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum.

20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnesIudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quamprocul,20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnesIudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quamprocul,
21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festissusciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festissusciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent
22 secundumdies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctuatque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istaedies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes etpauperibus munuscula largirentur.

23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facerecoeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facerecoeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
24 Aman enim filiusAmadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum,ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atquedeleret.24 Aman enim filiusAmadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum,ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atquedeleret.
25 Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cumlitteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caputeius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.25 Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cumlitteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caputeius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.
26 Atque ex illo temporedies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae inhac epistula continentur,26 Atque ex illo temporedies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae inhac epistula continentur,
27 et propter ea, quae de his viderant et quae eisacciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaeisuper se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari,ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent.27 et propter ea, quae de his viderant et quae eisacciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaeisuper se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari,ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent.
28 Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singuliscognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua diesPhurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.

29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studioad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studioad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.
30 Et miserunt ad omnes Iudaeos,qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis etveritatis,30 Et miserunt ad omnes Iudaeos,qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis etveritatis,
31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerantMardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo,praecepta ieiuniorum et clamorum.31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerantMardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo,praecepta ieiuniorum et clamorum.
32 Et mandatum Esther confirmavit praeceptaPhurim et scriptum est in libro.
32 Et mandatum Esther confirmavit praeceptaPhurim et scriptum est in libro.