Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esdra 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex oreIeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum inomni regno suo etiam per scripturam dicens:1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens :
2 “ Haec dicit Cyrus rex Persarum:Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, utaedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.2 Hæc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa.
3 Quis ex vobis est deomni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quaeest in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est inIerusalem.3 Quis est in vobis de universo populo ejus ? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël : ipse est Deus qui est in Jerusalem.
4 Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur aviris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibusspontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.
4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
5 Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes etLevitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandumtemplum Domini, quod erat in Ierusalem.5 Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.
6 Universique, qui erant in circuitu,confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore etpensitationibus, praeter oblationes spontaneas.
6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant.
7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor deIerusalem et posuerat ea in templo dei sui;7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui.
8 protulit autem ea Cyrus rexPersarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassarprincipi Iudae.8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.
9 Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialaeargenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,9 Et hic est numerus eorum : phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
10 scyphi quoqueargentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argenteaquinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebantde transmigratione Babylonis in Ierusalem.10 scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.
11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.