Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 21


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel.1 ووقف الشيطان ضد اسرائيل واغوى داود ليحصي اسرائيل.
2 Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “ Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam ”.2 فقال داود ليوآب ولرؤساء الشعب اذهبوا عدّوا اسرائيل من بئر سبع الى دان وأتوا اليّ فاعلم عددهم.
3 Responditque Ioab: “ Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? ”.3 فقال يوآب ليزد الرب على شعبه امثالهم مئة ضعف. أليسوا جميعا يا سيدي الملك عبيدا لسيدي. لماذا يطلب هذا سيدي. لماذا يكون سبب اثم لاسرائيل.
4 Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem.
4 فاشتدّ كلام الملك على يوآب. فخرج يوآب وطاف في كل اسرائيل ثم جاء الى اورشليم.
5 Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum;5 فدفع يوآب جملة عدد الشعب الى داود فكان كل اسرائيل الف الف ومئة الف رجل مستلّي السيف ويهوذا اربع مئة وسبعين الف رجل مستلّي السيف
6 nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium.6 واما لاوي وبنيامين فلم يعدّهم معهم لان كلام الملك كان مكروها لدى يوآب.
7 Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel.
7 وقبح في عيني الله هذا الامر فضرب اسرائيل.
8 Dixitque David ad Deum: “ Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi ”.8 فقال داود لله لقد اخطأت جدا حيث عملت هذا الامر والآن أزل اثم عبدك لاني سفهت جدا
9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens:9 فكلم الرب جاد رائي داود وقال
10 “ Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi ”.10 اذهب وكلم داود قائلا هكذا قال الرب ثلاثة انا عارض عليك فاختر لنفسك واحدا منها فافعله بك.
11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: “ Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris:11 فجاء جاد الى داود وقال له هكذا قال الرب اقبل لنفسك
12 aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me ”.
12 اما ثلاث سنين جوع او ثلاثة اشهر هلاك امام مضايقيك وسيف اعدائك يدركك او ثلاثة ايام يكون فيها سيف الرب ووبأ في الارض وملاك الرب يعثو في كل تخوم اسرائيل. فانظر الآن ماذا ارد جوابا لمرسلي.
13 Et dixit David ad Gad: “ Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum ”.
13 فقال داود لجاد قد ضاق بي الأمر جدا. دعني اسقط في يد الرب لان مراحمه كثيرة ولا اسقط في يد انسان.
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum.14 فجعل الرب وبأ في اسرائيل فسقط من اسرائيل سبعون الف رجل.
15 Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “ Sufficit, iam cesset manus tua ”.
Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei.
15 وارسل الله ملاكا على اورشليم لاهلاكها وفيما هو يهلك رأى الرب فندم على الشر وقال للملاك المهلك كفى الآن رد يدك. وكان ملاك الرب واقفا عند بيدر أرنان اليبوسي
16 Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram.16 ورفع داود عينيه فرأى ملاك الرب واقفا بين الارض والسماء وسيفه مسلول بيده وممدود على اورشليم فسقط داود والشيوخ على وجوههم مكتسين بالمسوح.
17 Dixitque David ad Deum: “ Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur ”.17 وقال داود لله ألست انا هو الذي امر باحصاء الشعب. وانا هو الذي اخطأ وأساء واما هؤلاء الخراف فماذا عملوا. فأيها الرب الهي لتكن يدك عليّ وعلى بيت ابي لا على شعبك لضربهم.
18 Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei.18 فكلم ملاك الرب جاد ان يقول لداود ان يصعد داود ليقيم مذبحا للرب في بيدر أرنان اليبوسي.
19 Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini.19 فصعد داود حسب كلام جاد الذي تكلم به باسم الرب.
20 Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum.20 فالتفت أرنان فرأى الملاك. وبنوه الاربعة معه اختبأوا. وكان ارنان يدرس حنطة.
21 Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.21 وجاء داود الى ارنان وتطلّع ارنان فرأى داود وخرج من البيدر وسجد لداود على وجهه الى الارض.
22 Dixitque ei David: “ Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo ”.22 فقال داود لأرنان اعطني مكان البيدر فابني فيه مذبحا للرب. بفضة كاملة اعطني اياه فتكفّ الضربة عن الشعب.
23 Dixit autem Ornan ad David: “ Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo ”.23 فقال ارنان لداود خذه لنفسك وليفعل سيدي الملك ما يحسن في عينيه. انظر قد اعطيت البقر للمحرقة والنوارج للوقود والحنطة للتقدمة. الجميع اعطيت.
24 Dixitque ei rex David: “ Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita ”.
24 فقال الملك داود لأرنان لا. بل شراء اشتريه بفضة كاملة لاني لا آخذ مالك للرب فاصعد محرقة مجّانيّة.
25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos25 ودفع داود لأرنان عن المكان ذهبا وزنه ست مئة شاقل.
26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti,26 وبنى داود هناك مذبحا للرب واصعد محرقات وذبائح سلامة ودعا الرب فاجابه بنار من السماء على مذبح المحرقة
27 praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
27 وأمر الرب الملاك فرد سيفه الى غمده.
28 In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas.28 في ذلك الوقت لما رأى داود ان الرب قد اجابه في بيدر ارنان اليبوسي ذبح هناك.
29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;29 ومسكن الرب الذي عمله موسى في البرية ومذبح المحرقة كانا في ذلك الوقت في المرتفعة في جبعون.
30 et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.
30 ولم يستطع داود ان يذهب الى امامه ليسأل الله لانه خاف من جهة سيف ملاك الرب