SCRUTATIO

Mercoledi, 8 luglio 2026 - Santi Aquila e Priscilla ( Letture di oggi)

Regum I 21


font
NOVA VULGATAPeshitta
1 Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae.1 ܘܗܘܐ ܡܢ ܒܬܪ ܦܬ̈ܓܡܐ ܗܠܝܢ ܟܪܡܐ ܐܝܬ ܗܘܐ ܠܢܒܘܬ ܐܝܙܪܥܠܝܐ ܒܐܝܙܪܥܝܠ ܥܠ ܓܒ ܗܝܟܠܐ ܕܐܚܒ ܡܠܟܐ ܕܫܡܪܝܢ
2 Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “ Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est ”.2 ܘܐܡܪ ܐܚܒ ܠܢܒܘܬ ܗܒ ܠܝ ܟܪܡܟ ܘܢܗܘܐ ܠܝ ܠܓܢܬ ܝܪܩܐ ܡܛܠ ܕܗܘ ܩܪܝܒ ܥܠ ܓܒ ܒܝܬܝ ܘܐܬܠ ܠܟ ܟܪܡܐ ܚܠܦܘܗܝ ܕܛܒ ܡܢܗ ܐܘ ܐܢ ܫܦܝܪ ܒܥܝܢ̈ܝܟ ܐܬܠ ܠܟ ܟܣܦܐ ܕܡ̈ܘܗܝ
3 Cui respondit Naboth: “ Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi ”.
3 ܘܐܡܪ ܢܒܘܬ ܠܐܚܒ ܚܣ ܠܝ ܡܢ ܡܪܝܐ ܕܐܬܠ ܠܟ ܝܪܬܘܬܐ ܕܐ̈ܒܗܝ
4 Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “ Non dabo tibi hereditatem patrum meorum ”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem.4 ܘܐܙܠ ܐܚܒ ܠܒܝܬܗ ܟܕ ܟܪܝܐ ܠܗ ܘܙܥܝܦ ܥܠ ܦܬܓܡܐ ܕܐܡܪ ܠܗ ܢܒܘܬ ܐܝܙܪܥܠܝܐ ܕܠܐ ܝܗܒ ܐܢܐ ܠܟ ܝܪܬܘܬܐ ܕܐ̈ܒܗܝ ܘܫܟܒ ܥܠ ܥܪܣܗ ܘܐܦܢܝ ܐ̈ܦܘܗܝ ܘܠܐ ܐܟܠ ܠܚܡܐ
5 Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: “ Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem? ”.5 ܘܐܬܬ ܠܘܬܗ ܐܝܙܒܠ ܐܢܬܬܗ ܘܐܡܪܐ ܠܗ ܡܢܘ ܟܪܝܐ ܠܗ ܠܪܘܚܟ ܘܠܐ ܨܒܐ ܐܢܬ ܠܡܐܟܠ ܠܚܡܐ
6 Qui respondit ei: “ Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam” ”.6 ܐܡܪ ܠܗ ܥܠ ܕܐܡܪܬ ܠܢܒܘܬ ܐܝܙܪܥܠܝܐ ܗܒ ܠܝ ܟܪܡܟ ܒܟܣܦܐ ܘܐܢ ܨܒܐ ܐܢܬ ܐܬܠ ܠܟ ܟܪܡܐ ܚܠܦܘܗܝ ܕܛܒ ܡܢܗ ܘܐܡܪ ܠܝ ܠܐ ܝܗܒ ܐܢܐ ܠܟ ܟܪܡܝ
7 Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “ Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae ”.
7 ܐܡܪܐ ܠܗ ܐܝܙܒܠ ܐܢܬܬܗ ܐܢܬ ܬܟܫܪ ܕܬܗܘܐ ܡܠܟܐ ܥܠ ܐܝܣܪܝܠ ܩܘܡ ܐܟܘܠ ܠܚܡܐ ܘܢܛܐܒ ܠܟ ܐܢܐ ܐܬܠ ܠܟ ܟܪܡܗ ܕܢܒܘܬ ܐܝܙܪܥܠܝܐ
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.8 ܘܟܬܒܬ ܐܝܓܪܬܐ ܒܫܡܗ ܕܐܚܒ ܘܚܬܡܬܗ ܒܥܙܩܬܗ ܘܫܕܪܬ ܐܝܓܪܬܐ ܠܣܒ̈ܐ ܘܠܚܐܪ̈ܐ ܕܝܬܒܝܢ ܒܩܪܝܬܐ ܥܡ ܢܒܘܬ
9 Litterarum autem haec erat sententia: “ Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi9 ܘܟܬܒܬ ܒܐܝܓܪܬܐ ܕܓܙܘܪܘ ܨܘܡܐ ܘܐܘܬܒܘ ܠܢܒܘܬ ܒܪܝܫ ܥܡܐ
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur ”.10 ܘܐܝܬܘ ܬܪ̈ܝܢ ܓܒܪ̈ܝܢ ܒܢ̈ܝ ܥܘܠܐ ܘܐܘܬܒܘ ܠܩܘܒܠܗ ܘܢ̈ܣܗܕܘܢ ܒܗ ܘܢܐܡܪܘܢ ܕܨܚܝ ܢܒܘܬ ܠܐܠܗܐ ܘܠܡܠܟܐ ܘܐܦܩܘܗܝ ܘܪܘܓܡܘܗܝ ܘܢܡܘܬ
11 Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos.11 ܘܥܒܕܘ ܐܢܫܐ ܕܩܪܝܬܗ ܣܒ̈ܐ ܘܚܐܪ̈ܐ ܕܝܬܒܝܢ ܒܩܪܝܬܐ ܥܡ ܢܒܘܬ ܐܝܟ ܕܫܠܚܬ ܠܗܘܢ ܐܝܙܒܠ . ܐܝܟ ܕܟܬܝܒ ܒܐܓܪܬܐ ܕܫܠܚܬ ܠܗܘܢ
12 Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi;12 ܓܙܪܘ ܨܘܡܐ ܘܐܘܬܒܘܗܝ ܠܢܒܘܬ ܒܪܝܫ ܥܡܐ
13 et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “ Maledixit Naboth Deum et regem ”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;13 ܘܐܝܬܝܘ ܬܪ̈ܝܢ ܓܒܪ̈ܝܢ ܒܢ̈ܝ ܥܘܠܐ ܘܐܘܬܒܘ ܠܩܘܒܠܗ ܘܐܣܗܕܘ ܓܒܪ̈ܐ ܗܢܘܢ ܥܠ ܢܒܘܬ ܘܐܡܪܘ ܕܨܚܝ ܢܒܘܬ ܠܐܠܗܐ ܘܠܡܠܟܐ ܘܐܦܩܘܗܝ ܠܒܪ ܡܢ ܩܪܝܬܐ ܘܪܓܡܘܗܝ ܒܟܐ̈ܦܐ ܘܡܝܬ
14 miseruntque ad Iezabel dicentes: “ Lapidatus est Naboth et mortuus est ”.
14 ܘܫܠܚܘ ܠܐܝܙܒܠ ܕܐܬܪܓܡ ܢܒܘܬ ܘܡܝܬ
15 Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “ Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est ”.15 ܘܟܕ ܫܡܥܬ ܐܝܙܒܠ ܕܡܝܬ ܢܒܘܬ ܐܡܪܬ ܐܝܙܒܠ ܠܐܚܒ ܩܘܡ ܝܪܬ ܟܪܡܗ ܕܢܒܘܬ ܐܝܙܪܥܠܝܐ ܕܠܐ ܨܒܐ ܕܢܙܒܢܝܘܗܝ ܠܟ ܒܟܣܦܐ ܡܛܠ ܕܢܒܘܬ ܡܝܬ ܠܗ ܘܠܐ ܗܘܐ ܚܝ
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam.
16 ܘܟܕ ܫܡܥ ܐܚܒ ܕܡܝܬ ܢܒܘܬ ܩܡ ܐܚܒ ܠܡܚܬ ܠܟܪܡܗ ܕܢܒܘܬ ܐܝܙܪܥܠܝܐ ܠܡܐܪܬܗ
17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:17 ܘܗܘܐ ܦܬܓܡܗ ܕܡܪܝܐ ܥܠ ܐܠܝܐ ܕܡܢ ܬܫܒܝ ܠܡܐܡܪ
18 “ Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam.18 ܩܘܡ ܚܘܬ ܠܐܘܪܥܗ ܕܐܚܒ ܡܠܟܐ ܕܐܝܣܪܐܝܠ ܕܒܫܡܪܝܢ ܗܐ ܒܟܪܡܗ ܕܢܒܘܬ ܐܝܙܪܥܠܝܐ ܕܢܚܬ ܠܬܡܢ ܠܡܐܪܬܗ
19 Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ”.19 ܘܐܡܪ ܠܗ ܗܟܢܐ ܐܡܪ ܡܪܝܐ ܗܐ ܩܛܠܬ ܘܗܐ ܝܪܬܬ ܗܟܢܐ ܐܡܪ ܡܪܝܐ ܒܕܘܟܬܐ ܕܠܥܘ ܟ̈ܠܒܐ ܕܡܗ ܕܢܒܘܬ ܢܠܥܘܢ ܟܠܒ̈ܐ ܐܦ ܕܡܟ ܕܝܠܟ
20 Et ait Achab ad Eliam: “ Num invenisti me, inimice mi? ”. Qui dixit: “ Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.20 ܐܡܪ ܠܗ ܐܚܒ ܠܐܠܝܐ ܐܫܟܚܬܢܝ ܒܥܠܕܒܒܝ ܐܡܪ ܠܗ ܐܫܟܚܬܟ ܥܠ ܕܐܬܪܘܪܒܬ ܠܡܥܒܕ ܕܒܝܫ ܩܕܡ ܡܪܝܐ
21 Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.21 ܗܐ ܡܝܬܐ ܐܢܐ ܥܠܝܟ ܒܝܫܬܐ ܘܐܒܥܪ ܒܬܪܟ ܘܐܘܒܕ ܠܐܚܒ ܕܬܐܢ ܒܐܣܬܐ ܘܕܐܣܪ ܘܫܪܐ ܒܐܝܣܪܝܠ
22 Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.22 ܘܐܥܒܕܝܘܗܝ ܠܒܝܬܟ ܐܝܟ ܒܝܬ ܝܘܪܒܥܡ ܒܪ ܢܒܛ ܘܐܝܟ ܒܝܬ ܒܥܫܐ ܒܪ ܐܚܝܐ ܥܠ ܪܘܓܙܐ ܕܐܪܓܙܬ ܘܐܚܛܝܬ ܠܐܝܣܪܝܠ
23 Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel.23 ܘܐܦ ܠܐܝܙܒܠ ܐܡܪ ܡܪܝܐ ܟ̈ܠܒܐ ܢܐܟܠܘܢܗ ܠܐܝܙܒܠ ܒܝܪܬܘܬܐ ܕܐܝܙܪܥܝܠ
24 Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli ”.
24 ܕܢܡܘܬ ܠܐܚܒ ܒܩܪܝܬܐ ܢܐܟܠܘܢ ܟ̈ܠܒܐ ܘܕܢܡܘܬ ܠܗ ܒܕܒܪܐ ܬܐܟܘܠ ܦܪܚܬܐ ܕܫܡܝܐ
25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua,25 ܘܒܠܚܘܕ ܠܐ ܗܘܐ ܐܝܟ ܐܚܒ ܕܐܬܚܫܒ ܠܡܥܒܕ ܕܒܝܫ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܕܓܪܓܬܗ ܐܝܙܒܠ ܐܢܬܬܗ
26 et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
26 ܘܐܬܛܢܦ ܛܒ ܘܐܙܠ ܒܬܪ ܦܬܟܪ̈ܐ ܐܝܟ ܕܥܒܕܘ ܐܡܘܪ̈ܝܐ ܕܐܘܒܕ ܡܪܝܐ ܡܢ ܩܕܡ ܒܢ̈ܝ ܐܝܣܪܝܠ
27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite.27 ܘܟܕ ܫܡܥ ܐܚܒ ܦܬܓܡܐ ܗܢܐ ܨܪܝ ܠܒ̈ܘܫܘܗܝ ܘܐܬܟܣܝ ܣܩܐ ܥܠ ܒܣܪܗ ܘܨܡ ܘܫܟܒ ܒܣܩܐ ܘܗܠܟ ܚܦܝܝ
28 Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:28 ܘܗܘܐ ܦܬܓܡܗ ܕܡܪܝܐ ܥܠ ܐܠܝܐ ܕܡܢ ܬܫܒܝ ܠܡܐܡܪ
29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius ”.
29 ܚܙܝܬ ܕܒܗܬ ܐܚܒ ܡܢ ܩܕܡܝ ܚܠܦ ܕܒܗܬ ܡܢ ܩܕܡܝ ܠܐ ܐܝܬܐ ܒܝܫܬܐ ܒܝ̈ܘܡܘܗܝ ܒܝ̈ܘܡܝ ܒܪܗ ܐܝܬܐ ܒܝܫܬܐ ܥܠ ܒܝܬܗ