Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 21


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae.1 Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ.
2 Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “ Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est ”.2 Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
3 Cui respondit Naboth: “ Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi ”.
3 Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi.
4 Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “ Non dabo tibi hereditatem patrum meorum ”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem.4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens : Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
5 Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: “ Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem? ”.5 Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc, unde anima tua contristata est ? et quare non comedis panem ?
6 Qui respondit ei: “ Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam” ”.6 Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia : aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait : Non dabo tibi vineam meam.
7 Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “ Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae ”.
7 Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus : Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto : ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ.
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.
9 Litterarum autem haec erat sententia: “ Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi9 Litterarum autem hæc erat sententia : Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi :
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur ”.10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Deum et regem : et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
11 Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos.11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos :
12 Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi;12 prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
13 et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “ Maledixit Naboth Deum et regem ”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum : at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem : quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
14 miseruntque ad Iezabel dicentes: “ Lapidatus est Naboth et mortuus est ”.
14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes : Lapidatus est Naboth, et mortuus est.
15 Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “ Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est ”.15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia : non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam.
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam.
17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
18 “ Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam.18 Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.
19 Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ”.19 Et loqueris ad eum, dicens : Hæc dicit Dominus : Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes : Hæc dicit Dominus : In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
20 Et ait Achab ad Eliam: “ Num invenisti me, inimice mi? ”. Qui dixit: “ Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.20 Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
21 Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.21 Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.
22 Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.22 Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.
23 Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel.23 Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens : Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.
24 Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli ”.
24 Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli.
25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua,25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
26 et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
26 et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite.27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.
28 Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:28 Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius ”.
29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.