Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 15


font

1Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam.2Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom.3Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.4Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei.6
7Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam.8Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo.
9In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae10et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
11Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius.12Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius.13Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.14Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis.15Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa.
16Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum.17Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae.18Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:19“ Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me ”.20Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali.21Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et reversus est in Thersa.22Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.
23Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes;24et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
25Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis.26Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.27Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.28Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo.29Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis30propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel.
31Reliqua autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?32Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
33Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis;34et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.