Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 5


font

1Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius.2Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae,3decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium.4Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu.5Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.6Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres.7Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense.8Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum.
9Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris.10Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum;11et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.12Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille.13Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus.14Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
15Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.16Misit autem et Salomon ad Hiram dicens:17“ Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius.18Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus.19Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”.20Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii ”.
21Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “ Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum ”.22Et misit Hiram ad Salomonem dicens: “ Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.23Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae ”.
24Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius.25Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos.26Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo.
27Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum.28Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione.29Fueruntque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte,30absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus.31Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos;32dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum.