Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 15


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam.1 ובשנת שמנה עשרה למלך ירבעם בן נבט מלך אבים על יהודה
2 Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom.2 שלש שנים מלך בירושלם ושם אמו מעכה בת אבישלום
3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.3 וילך בכל חטאות אביו אשר עשה לפניו ולא היה לבבו שלם עם יהוה אלהיו כלבב דוד אביו
4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;4 כי למען דוד נתן יהוה אלהיו לו ניר בירושלם להקים את בנו אחריו ולהעמיד את ירושלם
5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei.5 אשר עשה דוד את הישר בעיני יהוה ולא סר מכל אשר צוהו כל ימי חייו רק בדבר אוריה החתי
6
6 ומלחמה היתה בין רחבעם ובין ירבעם כל ימי חייו
7 Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam.7 ויתר דברי אבים וכל אשר עשה הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה ומלחמה היתה בין אבים ובין ירבעם
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo.
8 וישכב אבים עם אבתיו ויקברו אתו בעיר דוד וימלך אסא בנו תחתיו
9 In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae9 ובשנת עשרים לירבעם מלך ישראל מלך אסא מלך יהודה
10 et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
10 וארבעים ואחת שנה מלך בירושלם ושם אמו מעכה בת אבישלום
11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius.11 ויעש אסא הישר בעיני יהוה כדוד אביו
12 Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius.12 ויעבר הקדשים מן הארץ ויסר את כל הגללים אשר עשו אבתיו
13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.13 וגם את מעכה אמו ויסרה מגבירה אשר עשתה מפלצת לאשרה ויכרת אסא את מפלצתה וישרף בנחל קדרון
14 Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis.14 והבמות לא סרו רק לבב אסא היה שלם עם יהוה כל ימיו
15 Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa.
15 ויבא את קדשי אביו וקדשו בית יהוה כסף וזהב וכלים
16 Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum.16 ומלחמה היתה בין אסא ובין בעשא מלך ישראל כל ימיהם
17 Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae.17 ויעל בעשא מלך ישראל על יהודה ויבן את הרמה לבלתי תת יצא ובא לאסא מלך יהודה
18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:18 ויקח אסא את כל הכסף והזהב הנותרים באוצרות בית יהוה ואת אוצרות בית מלך ויתנם ביד עבדיו וישלחם המלך אסא אל בן הדד בן טברמן בן חזיון מלך ארם הישב בדמשק לאמר
19 “ Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me ”.19 ברית ביני ובינך בין אבי ובין אביך הנה שלחתי לך שחד כסף וזהב לך הפרה את בריתך את בעשא מלך ישראל ויעלה מעלי
20 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali.20 וישמע בן הדד אל המלך אסא וישלח את שרי החילים אשר לו על ערי ישראל ויך את עיון ואת דן ואת אבל בית מעכה ואת כל כנרות על כל ארץ נפתלי
21 Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et reversus est in Thersa.21 ויהי כשמע בעשא ויחדל מבנות את הרמה וישב בתרצה
22 Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.
22 והמלך אסא השמיע את כל יהודה אין נקי וישאו את אבני הרמה ואת עציה אשר בנה בעשא ויבן בם המלך אסא את גבע בנימן ואת המצפה
23 Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes;23 ויתר כל דברי אסא וכל גבורתו וכל אשר עשה והערים אשר בנה הלא המה כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה רק לעת זקנתו חלה את רגליו
24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
24 וישכב אסא עם אבתיו ויקבר עם אבתיו בעיר דוד אביו וימלך יהושפט בנו תחתיו
25 Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis.25 ונדב בן ירבעם מלך על ישראל בשנת שתים לאסא מלך יהודה וימלך על ישראל שנתים
26 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.26 ויעש הרע בעיני יהוה וילך בדרך אביו ובחטאתו אשר החטיא את ישראל
27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.27 ויקשר עליו בעשא בן אחיה לבית יששכר ויכהו בעשא בגבתון אשר לפלשתים ונדב וכל ישראל צרים על גבתון
28 Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo.28 וימתהו בעשא בשנת שלש לאסא מלך יהודה וימלך תחתיו
29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis29 ויהי כמלכו הכה את כל בית ירבעם לא השאיר כל נשמה לירבעם עד השמדו כדבר יהוה אשר דבר ביד עבדו אחיה השילני
30 propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel.
30 על חטאות ירבעם אשר חטא ואשר החטיא את ישראל בכעסו אשר הכעיס את יהוה אלהי ישראל
31 Reliqua autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?31 ויתר דברי נדב וכל אשר עשה הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
32 Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
32 ומלחמה היתה בין אסא ובין בעשא מלך ישראל כל ימיהם
33 Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis;33 בשנת שלש לאסא מלך יהודה מלך בעשא בן אחיה על כל ישראל בתרצה עשרים וארבע שנה
34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.
34 ויעש הרע בעיני יהוה וילך בדרך ירבעם ובחטאתו אשר החטיא את ישראל