Ad Corinthios I 6
12345678910111213141516
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apudiniquos et non apud sanctos?2An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt?Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?3Nescitisquoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
4Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia,illos constituite ad iudicandum?5Ad verecundiam vestram dico! Sic non estinter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?6Sed fratercum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles?7Iam quidem omninodefectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magisiniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?8Sed vos iniuriam facitiset fraudatis, et hoc fratribus!9An nescitis quia iniqui regnum Dei nonpossidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes nequeadulteri neque molles neque masculorum concubitores10neque fures neque avari,non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
11Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sediustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
12“ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent!”. Sed ego sub nullius redigar potestate.13“ Esca ventri, et venter escis!”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sedDomino, et Dominus corpori;14Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabitper virtutem suam.
15Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membraChristi faciam membra meretricis? Absit!16An nescitis quoniam, qui adhaeretmeretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.17Quiautem adhaeret Domino, unus Spiritus est.18Fugite fornicationem! Omnepeccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, incorpus suum peccat.19An nescitis quoniam corpus vestrum templum est SpiritusSancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?20Empti enimestis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
12345678910111213141516
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito