Esther 6
12345678910
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librummemorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,2ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeusinsidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manusmittere in regem Asuerum.
3Quod cum audisset rex, ait: “ Quid pro hac fide honoris ac praemiiMardochaeus consecutus est? ”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit ”.4Statimque rex: “ Quis est, inquit, inatrio? ”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereretregi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.5Responderunt pueri: “ Ecce Aman stat in atrio ”. Dixitque rex: “Ingrediatur ”.
6Cumque esset ingressus, ait illi: “ Quid debet fieri viro, quem rex honoraredesiderat? ”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum aliumrex nisi se vellet honorare7respondit: “ Homo, quem rex honorare cupit,8debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, quide sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;9et primus deregiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateamcivitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rexhonorare” ”.
10Dixitque ei rex: “ Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quaelocutus es, praetermittas ”.11Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumqueMardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat:“ Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ”.
12Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire indomum suam lugens et operto capite.13Narravitque Zares uxori suae et amicisomnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat inconsilio, et uxor eius: “ Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quemcadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”.14Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum adconvivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
12345678910
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito