Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ester 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librummemorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
2 ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeusinsidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manusmittere in regem Asuerum.
2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
3 Quod cum audisset rex, ait: “ Quid pro hac fide honoris ac praemiiMardochaeus consecutus est? ”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit ”.3 Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit.
4 Statimque rex: “ Quis est, inquit, inatrio? ”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereretregi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.4 Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
5 Responderunt pueri: “ Ecce Aman stat in atrio ”. Dixitque rex: “Ingrediatur ”.
5 Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.
6 Cumque esset ingressus, ait illi: “ Quid debet fieri viro, quem rex honoraredesiderat? ”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum aliumrex nisi se vellet honorare6 Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
7 respondit: “ Homo, quem rex honorare cupit,7 respondit : Homo, quem rex honorare cupit,
8 debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, quide sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum :
9 et primus deregiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateamcivitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rexhonorare” ”.
9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
10 Dixitque ei rex: “ Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quaelocutus es, praetermittas ”.10 Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
11 Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumqueMardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat:“ Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ”.
11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire indomum suam lugens et operto capite.12 Reversusque est Mardochæus ad januam palatii : et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite :
13 Narravitque Zares uxori suae et amicisomnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat inconsilio, et uxor eius: “ Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quemcadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”.13 narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum adconvivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.