Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ester 6


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librummemorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librummemorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
2 ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeusinsidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manusmittere in regem Asuerum.
2 ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeusinsidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manusmittere in regem Asuerum.
3 Quod cum audisset rex, ait: “ Quid pro hac fide honoris ac praemiiMardochaeus consecutus est? ”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit ”.3 Quod cum audisset rex, ait: “ Quid pro hac fide honoris ac praemiiMardochaeus consecutus est? ”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit ”.
4 Statimque rex: “ Quis est, inquit, inatrio? ”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereretregi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.4 Statimque rex: “ Quis est, inquit, inatrio? ”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereretregi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
5 Responderunt pueri: “ Ecce Aman stat in atrio ”. Dixitque rex: “Ingrediatur ”.
5 Responderunt pueri: “ Ecce Aman stat in atrio ”. Dixitque rex: “Ingrediatur ”.
6 Cumque esset ingressus, ait illi: “ Quid debet fieri viro, quem rex honoraredesiderat? ”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum aliumrex nisi se vellet honorare6 Cumque esset ingressus, ait illi: “ Quid debet fieri viro, quem rex honoraredesiderat? ”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum aliumrex nisi se vellet honorare
7 respondit: “ Homo, quem rex honorare cupit,7 respondit: “ Homo, quem rex honorare cupit,
8 debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, quide sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;8 debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, quide sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
9 et primus deregiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateamcivitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rexhonorare” ”.
9 et primus deregiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateamcivitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rexhonorare” ”.
10 Dixitque ei rex: “ Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quaelocutus es, praetermittas ”.10 Dixitque ei rex: “ Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quaelocutus es, praetermittas ”.
11 Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumqueMardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat:“ Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ”.
11 Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumqueMardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat:“ Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ”.
12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire indomum suam lugens et operto capite.12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire indomum suam lugens et operto capite.
13 Narravitque Zares uxori suae et amicisomnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat inconsilio, et uxor eius: “ Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quemcadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”.13 Narravitque Zares uxori suae et amicisomnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat inconsilio, et uxor eius: “ Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quemcadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”.
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum adconvivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum adconvivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.