1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens : 2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias. 5Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam : 6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni : 9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. 13Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. 14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum : 17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ? 18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ? 19ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ? 21Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. 22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum, 24dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 25Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. 27Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam. 29Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. 30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo. 31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis : 32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium. 33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum : 35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum : 36Magister, quod est mandatum magnum in lege ? 37Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. 38Hoc est maximum, et primum mandatum. 39Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, 42dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David. 43Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens : 44Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? 45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ? 46Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc