1Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2“ Fili hominis, pone faciemtuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. 3Etdices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce egosuccendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignumaridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis faciesab austro usque ad aquilonem. 4Et videbit universa caro quia ego Domínussuccendi eam, nec exstinguetur ”. 5Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ipsi dicuntde me: “Numquid non per parabolas loquitur iste?” ”.
6Et factus est sermo Domini ad me dicens: 7“ Fili hominis, pone faciem tuamad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. 8Et dicesterrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meumde vagina sua et occidam in te iustum et impium. 9Pro eo autem quod occidi inte iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnemcarnem, ab austro ad aquilonem, 10ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxigladium meum de vagina sua irrevocabilem. 11Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibusingemisce coram eis. 12Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Proauditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, etinfirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit etfiet ”, ait Dominus Deus. 13Et factus est sermo Domini ad me dicens: 14“ Fili hominis, propheta etdices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere:
Gladius, gladius exacutus est
et etiam limatus; 15ut caedat victimas exacutus est,
ut splendeat limatus est. 16Et datus est ad levigandum,
ut teneatur manu.
Iste exacutus est gladius et iste limatus,
ut sit in manu interficientis. 17Clama et ulula, fili hominis,
quia hic directus est in populum meum,
hic in cunctos duces Israel,
qui gladio traditi sunt cum populo meo. 18Idcirco plaude super femur,
quia probatio est,
dicit Dominus Deus. 19Tu ergo, fili hominis,
propheta et percute manu ad manum.
Et duplicetur gladius,
ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae,
qui eos circumdat,
20ut cor tabescat,
et multiplicentur corruentes.
In omnibus portis eorum
dedi occisionem gladii:
eheu, facti acuti et limati ad fulgendum,
politi ad caedem!
21“Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram,
quocumque acies tuae sunt destinatae”.
22Quin et ego plaudam manu ad manum
et saturabo indignationem meam,
ego Dominus locutus sum ”.
23Et factus est sermo Domini ad me dicens: 24“Et tu, fili hominis, pone tibiduas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; etindicem statue, in capite viae civitatis statue. 25Viam pones, quo veniatgladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. 26Statenim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens,commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit. 27Ad dexteram eiusfacta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem,ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportetaggerem, ut aedificet munitiones. 28Eritque quasi consulens frustra oraculum inoculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriamrevocabit iniquitatem ad capiendum. 29Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eoquod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae suntpraevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibusvestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini. 30Tuautem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatisfinitae — 31haec dicit Dominus Deus — auferatur cidaris, tollatur corona;hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur. 32Ruinam,ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium,et tradam ei.
33Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammonet ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum,limatus ad consumendum, ut fulgeat, 34cum tibi videntur vana, et divinanturmendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies intempore iniquitatis finitae. 35Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quocreatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te. 36Et effundam super teindignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manushominum insipientium et fabricantium interitum. 37Igni eris cibus, sanguis tuuserit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc