1Et factum est in anno sep timo, in quinto mense, in de cima mensis,venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coramme. 2Et factus est sermo Domini ad me dicens: 3“ Fili hominis, loqueresenioribus Israel et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Num ad interrogandumme vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. 4Numquid iudicabis eos, numquid iudicabis, fili hominis? Abominationes patrumeorum ostende eis.
5Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavimanum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavimanum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; 6in die illa levavi manummeam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eisfluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. 7Et dixi ad eos:Unusquisque abominationes oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolitepollui: ego Dominus Deus vester. 8Et irritaverunt me nolueruntque me audire;unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegyptireliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummaremiram meam in eis in medio terrae Aegypti. 9Et feci propter nomen meum, ut nonviolaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, uteducerem eos de terra Aegypti. 10Eduxi ergo eos de terra Aegypti et duxi in desertum. 11Et dedi eis praeceptamea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis. 12Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirentquia ego Dominus sanctificans eos. 13Et irritaverunt me domus Israel indeserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quaefaciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, uteffunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos. 14Et fecipropter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos inconspectu earum. 15Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto,ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuamterrarum omnium; 16quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis nonambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorumgradiebatur. 17Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos; necconsumpsi eos in deserto. 18Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorumnolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini. 19Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite etfacite ea 20et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, etsciatur quia ego Dominus Deus vester. 21Et exacerbaverunt me filii; inpraeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerentea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Etcomminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam ineis in deserto. 22Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut nonviolaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. 23Iterum levavimanum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilaremin terras, 24eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent etsabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. 25Ergoet ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; 26etpollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, uthorrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus.
27Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haecdicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cumsprevissent me contemnentes, 28et induxissem eos in terram, super quam levavimanum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignumnemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationemoblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationessuas. 29Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et vocatumest nomen eius Excelsum usque ad hanc diem.
30Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrumvestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini 31et inoblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vospolluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domusIsrael? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. 32Nequecogitatio mentis vestrae fiet dicentium: “Erimus sicut gentes et sicutcognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”.
33Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et infurore effuso regnabo super vos. 34Et educam vos de populis et congregabo vosde terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et infurore effuso. 35Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendamvobiscum ibi facie ad faciem. 36Sicut iudicio contendi adversum patres vestrosin deserto terrae Aegypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus, 37et transire vos faciam sub baculo meo et inducam vos in vinculis foederis. 38Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorumeducam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. 39Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestraambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et nomen meum sanctum nonpolluetis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris? 40In monte enimsancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnisdomus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeramdonaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibusvestris. 41In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis etcongregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis inoculis nationum. 42Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terramIsrael, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. 43Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibuspolluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiisvestris, quas fecistis. 44Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobispropter nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum sceleravestra pessima, domus Israel ”, ait Dominus Deus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc