1Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2“ Fili hominis, notas facIerusalem abominationes suas 3et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem:Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tuaHetthaea. 4Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicustuus, et in aqua non es lota in emundationem nec sale salita nec involutapannis. 5Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, miseratustui, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die, quanata es.
6Praeteriens autem te, vidi te palpitare in sanguine tuo et dixi tibi, cumesses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive. 7Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis effecta es etpervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit;sed eras nuda et confusione plena. 8Et transivi per te et vidi te; et eccetempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operuiignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus,et facta es mea. 9Et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi teoleo; 10et vestivi te discoloribus et calceavi te calceis corii delphini etcinxi te bysso et indui te serico. 11Et ornavi te ornamento et dedi armillas inmanibus tuis et torquem circa collum tuum; 12et dedi inaurem super os tuum etcirculos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo. 13Et ornata es auro etargento et vestita es bysso et serico et multicoloribus. Similam et mel et oleumcomedisti et decora facta es vehementer nimis et apta ad regnum. 14Et egressumest nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo,quem posueram super te, dicit Dominus Deus. 15Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo etexposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis fuerit. 16Et sumens devestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicutnon est factum neque futurum est. 17Et tulisti vasa decoris tui de auro meoatque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas etfornicata es in eis. 18Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuistiillas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. 19Et panem meum, quemdedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectueorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus.
20Et tulisti filios tuos et filias tuas, quas generasti mihi, et immolasti eisad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? 21Immolasti filios meos etdedisti illos consecrans eis. 22Et post omnes abominationes tuas etfornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae, quando eras nuda etconfusione plena, palpitans in sanguine tuo.
23Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — 24et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; 25ad omne caput viae aedificasti locum elevatum tuum et abominabilem fecistidecorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicastifornicationes tuas. 26Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnorummembrorum et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. 27Ecce egoextendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animamodientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata.
28Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta; et,postquam fornicata es, nec sic es satiata. 29Et multiplicasti fornicationemtuam usque ad terram mercatorum Chaldaeam, et nec sic satiata es. 30In quomundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulierismeretricis et procacis? 31Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae etexcelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quiasprevisti pretium. 32Mulier adultera loco viri sui accipit alienos. 33Omnibusmeretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuiset donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34Factumque inte est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te nonsunt fornicati; in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti,factum est in te contrarium.
35Propterea, meretrix, audi verbum Domini. 36Haec dicit Dominus Deus: Quiaeffusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis adamatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum,quos dedisti eis, 37ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibusiucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; etcongregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbuntomnem turpitudinem tuam. 38Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentiumsanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli. 39Et dabo te in manus eorum,et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt tevestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamqueignominia. 40Et convocabunt contra te congregationem et lapidabunt te lapidibuset trucidabunt te gladiis suis. 41Et comburent domos tuas igni et facient in teiudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, etmercedes ultra non dabis. 42Et satiabo indignationem meam in te, et aufereturzelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. 43Eo quod non fuerisrecordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, proptereaet ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta sceleratua in omnibus abominationibus tuis.
44Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te, assumet illud dicens: “Sicutmater, ita et filia eius”. 45Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suumet filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos etfilios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. 46Et soror tuamaior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autemtua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. 47Sed nec inviis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset,sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. 48Vivo ego, dicit DominusDeus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu etfiliae tuae. 49Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia,saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni etpauperis non sustentabant; 50et elevatae sunt et fecerunt abominationes coramme, et abstuli eas, sicut vidisti. 51Et Samaria dimidium peccatorum tuorum nonpeccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas inomnibus abominationibus tuis, quas operata es.
52Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatistuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tuconfundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. 53Etconvertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis et sortem Samariae etfiliarum eius; et convertam sortem tuam in medio earum, 54ut portes ignominiamtuam et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. 55Et soror tuaSodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiaeeius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini adpristinum statum vestrum. 56Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuoin die superbiae tuae, 57antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore tues in opprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarumPalaestinarum, quae ambiunt te per gyrum? 58Scelus tuum et ignominiam tuam tuportabis, ait Dominus.
59Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexistiiuramentum, ut irritum faceres pactum.
60Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabotibi pactum sempiternum. 61Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cumreceperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filiassed non ex pacto tuo. 62Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia egoDominus, 63ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os praeconfusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti ”, aitDominus Deus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc