Primus Machabaeorum - 6

12345678910111213141516

1Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esseElymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro 2templumque inea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibiAlexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. 3Et venit etquaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuitsermo his, qui erant in civitate. 4Et restiterunt ei in proelium. Et fugit indeet abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. 5Et venit, quinuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, 6et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum,et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quaeexciderunt, 7et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare,quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt murisexcelsis et Bethsuram civitatem eius. 8Et factum est, ut audivit rex sermonesistos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit inlanguorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. 9Et eratillic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratusest se mori. 10Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: “ Recessit somnusab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine 11et dixi in corde meo:Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quiaiucundus eram et dilectus in potestate mea! 12Nunc vero reminiscor malorum,quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erantin ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa. 13Cognovi quia proptereainvenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ”. 14Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universumregnum suum; 15et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceretAntiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret. 16Et mortuus est illicAntiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. 17Et cognovit Lysias quoniammortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quemnutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.
18Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum etquaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. 19Et cogitavit Iudasdisperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. 20Etconvenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et feceruntballistas et machinas. 21Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, etadiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel 22et abierunt ad regem et dixerunt:“ Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros? 23Nos decrevimusservire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius; 24etfilii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et,quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostraediripiebantur. 25Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes finessuos; 26et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sanctaet Bethsuram munierunt. 27Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haecfacient, et non poteris continere eos ”.
28Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principesexercitus sui et eos, qui super vehicula erant; 29sed et de regnis aliis et deinsulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii. 30Et erat numerusexercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephantitriginta duo docti ad proelium. 31Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt adBethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt etsuccenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. 32Et recessit Iudas ab arce etmovit castra ad Bethzacharam contra castra regis. 33Et surrexit rex ante lucemet excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaveruntse exercitus in proelium et tubis cecinerunt 34et elephantis ostenderuntsanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium. 35Et diviserunt bestias perlegiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis,et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuiquebestiae electi. 36Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et,quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea. 37Et turres ligneae super eosfirmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, etsuper singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius. 38Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos etprotecturos in legionibus. 39Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos,resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. 40Etdistincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per locahumilia; et ibant caute et ordinate. 41Et commovebantur omnes audientes vocemmultitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitusmagnus valde et fortis. 42Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium,et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
43Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erateminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; 44et deditse, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum. 45Et cucurritad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, etfindebantur ab eo huc atque illuc; 46et ivit sub elephantum et supposuit se eiet occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
47Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis. 48Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, etapplicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. 49Et fecit pacem cum his, qui erant inBethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quodconclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae. 50Et comprehendit rexBethsuram et constituit illic custodiam servare eam. 51Et applicuit castra adlocum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas etignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittaset fundibula. 52Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum etpugnaverunt dies multos; 53escae autem non erant in horreis, eo quod septimusannus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquiasrepositionis. 54Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eosfames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
55Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhucviveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret, 56reversus esset aPerside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebatsuscipere regni negotia. 57Festinavit et significavit ire dixitque ad regem etduces exercitus et viros: “ Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, etlocus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. 58Nuncitaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omnigente eorum 59et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius;propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omniahaec ”. 60Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eospacem facere, et receperunt illam. 61Et iuravit illis rex et principes. Hiscondicionibus exierunt de munitione. 62Et intravit rex in montem Sion et viditmunitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murumin gyro. 63Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenitPhilippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatemper vim.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc