Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel.1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee.2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama4 Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
5 dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”.5 Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “ Da nobis regem, ut iudicet nos ”. Et oravit Samuel ad Dominum.6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
7 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.7 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.8 Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ”.
9 Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
11 et ait: “ Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;11 Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum.12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas.13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis.14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo.16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ”.
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos,19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ”.20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
22 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem eorum et constitue super eos regem ”. Et ait Samuel ad viros Israel: “ Vadat unusquisque in civitatem suam ”.
22 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.