Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 8


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel.1 وكان لما شاخ صموئيل انه جعل بنيه قضاة لاسرائيل.
2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee.2 وكان اسم ابنه البكر يوئيل واسم ثانيه ابيا كانا قاضيين في بئر سبع.
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
3 ولم يسلك ابناه في طريقه بل مالا وراء المكسب واخذا رشوة وعوّجا القضاء.
4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama4 فاجتمع كل شيوخ اسرائيل وجاءوا الى صموئيل الى الرامة
5 dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”.5 وقالوا له هوذا انت قد شخت وابناك لم يسيرا في طريقك. فالآن اجعل لنا ملكا يقضي لنا كسائر الشعوب.
6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “ Da nobis regem, ut iudicet nos ”. Et oravit Samuel ad Dominum.6 فساء الأمر في عيني صموئيل اذ قالوا اعطنا ملكا يقضي لنا. وصلى صموئيل الى الرب.
7 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.7 فقال الرب لصموئيل اسمع لصوت الشعب في كل ما يقولون لك. لانهم لم يرفضوك انت بل اياي رفضوا حتى لا املك عليهم.
8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.8 حسب كل اعمالهم التي عملوا من يوم اصعدتهم من مصر الى هذا اليوم وتركوني وعبدوا آلهة اخرى هكذا هم عاملون بك ايضا.
9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ”.
9 فالآن اسمع لصوتهم. ولكن أشهدنّ عليهم واخبرهم بقضاء الملك الذي يملك عليهم
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,10 فكلم صموئيل الشعب الذين طلبوا منه ملكا بجميع كلام الرب
11 et ait: “ Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;11 وقال هذا يكون قضاء الملك الذي يملك عليكم. يأخذ بنيكم ويجعلهم لنفسه لمراكبه وفرسانه فيركضون امام مراكبه.
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum.12 ويجعل لنفسه رؤساء الوف ورؤساء خماسين فيحرثون حراثته ويحصدون حصاده ويعملون عدّة حربه وأدوات مراكبه.
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas.13 ويأخذ بناتكم عطارات وطباخات وخبازات.
14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis.14 ويأخذ حقولكم وكرومكم وزيتونكم اجودها ويعطيها لعبيده.
15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.15 ويعشّر زروعكم وكرومكم ويعطي لخصيانه وعبيده.
16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo.16 ويأخذ عبيدكم وجواريكم وشبانكم الحسان وحميركم ويستعملهم لشغله.
17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.17 ويعشّر غنمكم وانتم تكونون له عبيدا.
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ”.
18 فتصرخون في ذلك اليوم من وجه ملككم الذي اخترتموه لانفسكم فلا يستجيب لكم الرب في ذلك اليوم.
19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos,19 فأبى الشعب ان يسمعوا لصوت صموئيل وقالوا لا بل يكون علينا ملك.
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ”.20 فنكون نحن ايضا مثل سائر الشعوب ويقضي لنا ملكنا ويخرج امامنا ويحارب حروبنا.
21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.21 فسمع صموئيل كل كلام الشعب وتكلم به في اذني الرب.
22 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem eorum et constitue super eos regem ”. Et ait Samuel ad viros Israel: “ Vadat unusquisque in civitatem suam ”.
22 فقال الرب لصموئيل اسمع لصوتهم وملّك عليهم ملكا. فقال صموئيل لرجال اسرائيل اذهبوا كل واحد الى مدينته