Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 27


font

1Et ait David in corde suo: “ Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ”.2Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.3Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.4Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.
5Dixit autem David ad Achis: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ”.6Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.7Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.
8Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.9Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.10Dicebat autem ei Achis: “ In quem irruistis hodie? ”. Respondebatque David: “ Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ”.11Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “ Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David” ”. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.12Credidit ergo Achis David dicens: “ Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit
igitur mihi servus sempiternus ”.