Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 27


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et ait David in corde suo: “ Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ”.1 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus.
2 Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
3 Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
4 Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.
4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
5 Dixit autem David ad Achis: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ”.5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.
7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
8 Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
9 Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
10 Dicebat autem ei Achis: “ In quem irruistis hodie? ”. Respondebatque David: “ Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ”.10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
11 Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “ Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David” ”. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hæc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
12 Credidit ergo Achis David dicens: “ Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit
igitur mihi servus sempiternus ”.
12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.