Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Giudici 9


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris suae dicens:1 وذهب ابيمالك بن يربعل الى شكيم الى اخوة امه وكلمهم وجميع عشيرة بيت ابي امه قائلا.
2 “ Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum” ”.2 تكلموا الآن في آذان جميع اهل شكيم. ايما هو خير لكم. أأن يتسلط عليكم سبعون رجلا جميع بني يربعل ام ان يتسلط عليكم رجل واحد. واذكروا اني انا عظمكم ولحمكم.
3 Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: “ Frater noster est ”.3 فتكلم اخوة امه عنه في آذان كل اهل شكيم بجميع هذا الكلام. فمال قلبهم وراء ابيمالك لانهم قالوا اخونا هو.
4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.4 واعطوه سبعين شاقل فضة من بيت بعل بريث فاستاجر بها ابيمالك رجالا بطالين طائشين فسعوا وراءه.
5 Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat.5 ثم جاء الى بيت ابيه في عفرة وقتل اخوته بني يربعل سبعين رجلا على حجر واحد. وبقي يوثام بن يربعل الاصغر لانه اختبأ.
6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universae domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quae stabat in Sichem.
6 فاجتمع جميع اهل شكيم وكل سكان القلعة وذهبوا وجعلوا ابيمالك ملكا عند بلوطة النصب الذي في شكيم
7 Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “ Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus.7 واخبروا يوثام فذهب ووقف على راس جبل جرزيم ورفع صوته ونادى وقال لهم. اسمعوا لي يا اهل شكيم يسمع لكم الله.
8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: “Impera nobis”.8 مرّة ذهبت الاشجار لتمسح عليها ملكا. فقالت للزيتونة املكي علينا.
9 Quae respondit: “Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?”.9 فقالت لها الزيتونة أاترك دهني الذي به يكرمون بي الله والناس واذهب لكي املك على الاشجار.
10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: “Veni et super nos regnum accipe”.
10 ثم قالت الاشجار للتينة تعالي انت واملكي علينا.
11 Quae respondit eis: “Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?”.11 فقالت لها التينة أأترك حلاوتي وثمري الطيب واذهب لكي املك على الاشجار.
12 Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”.12 فقالت الاشجار للكرمة تعالي انت املكي علينا.
13 Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”.13 فقالت لها الكرمة أاترك مسطاري الذي يفرح الله والناس واذهب لكي املك على الاشجار.
14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: “Veni et impera super nos”.14 ثم قالت جميع الاشجار للعوسج تعال انت واملك علينا.
15 Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”.15 فقال العوسج للاشجار ان كنتم بالحق تمسحونني عليكم ملكا فتعالوا واحتموا تحت ظلي. والا فتخرج نار من العوسج وتأكل ارز لبنان.
16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius,16 فالآن ان كنتم قد عملتم بالحق والصحة اذ جعلتم ابيمالك ملكا وان كنتم قد فعلتم خيرا مع يربعل ومع بيته وان كنتم قد فعلتم له حسب عمل يديه.
17 qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,17 لان ابي قد حارب عنكم وخاطر بنفسه وانقذكم من يد مديان.
18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit;18 وانتم قد قمتم اليوم على بيت ابي وقتلتم بنيه سبعين رجلا على حجر واحد وملكتم ابيمالك ابن امته على اهل شكيم لانه اخوكم.
19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.19 فان كنتم قد عملتم بالحق والصحة مع يربعل ومع بيته في هذا اليوم فافرحوا انتم بابيمالك وليفرح هو ايضا بكم.
20 Sin autem perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et devoret Abimelech! ”.20 والا فتخرج نار من ابيمالك وتأكل اهل شكيم وسكان القلعة وتخرج نار من اهل شكيم ومن سكان القلعة وتاكل ابيمالك.
21 Quae cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui.
21 ثم هرب يوثام وفرّ وذهب الى بئر واقام هناك من وجه ابيمالك اخيه
22 Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.22 فترأس ابيمالك على اسرائيل ثلاث سنين.
23 Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum,23 وارسل الرب روحا رديا بين ابيمالك واهل شكيم فغدر اهل شكيم بابيمالك.
24 ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant.24 ليأتي ظلم بني يربعل السبعين ويجلب دمهم على ابيمالك اخيهم الذي قتلهم وعلى اهل شكيم الذين شددوا يديه لقتل اخوته.
25 Posueruntque insidias adversus eum in montium summitate et exercebant latrocinia agentes praedas de omnibus praetereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech.
25 فوضع له اهل شكيم كمينا على رؤوس الجبال وكانوا يستلبون كل من عبر بهم في الطريق. فأخبر ابيمالك
26 Venit autem Gaal filius Ebed cum fratribus suis et transivit in Sichimam, et confisi sunt habitatores Sichem in eo.26 وجاء جعل بن عابد مع اخوته وعبروا الى شكيم فوثق به اهل شكيم
27 Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,27 وخرجوا الى الحقل وقطفوا كرومهم وداسوا وصنعوا تمجيدا ودخلوا بيت الههم واكلوا وشربوا ولعنوا ابيمالك.
28 clamante Gaal filio Ebed: “ Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei? Numquid non est filius Ierobbaal et Zebul praefectus eius? Servite viris Hemmor patris Sichem! Cur serviemus ei?28 فقال جعل بن عابد من هو ابيمالك ومن هو شكيم حتى نخدمه. أما هو ابن يربعل وزبول وكيله. اخدموا رجال حمور ابي شكيم. فلماذا نخدمه نحن.
29 Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech et dicerem ei: Congrega exercitus multitudinem et veni ”.
29 من يجعل هذا الشعب بيدي فاعزل ابيمالك. وقال لابيمالك كثر جندك واخرج.
30 Zebul princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde30 ولما سمع زبول رئيس المدينة كلام جعل بن عابد حمي غضبه.
31 et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: “ Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem.31 وارسل رسلا الى ابيمالك في ترمة يقول هوذا جعل بن عابد واخوته قد اتوا الى شكيم وها هم يهيجون المدينة ضدك.
32 Surge itaque nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro.32 فالآن قم ليلا انت والشعب الذي معك واكمن في الحقل.
33 Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris ”.
33 ويكون في الصباح عند شروق الشمس انك تبكر وتقتحم المدينة. وها هو والشعب الذي معه يخرجون اليك فتفعل به حسبما تجده يدك
34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis.34 فقام ابيمالك وكل الشعب الذي معه ليلا وكمنوا لشكيم اربع فرق.
35 Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu portae civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.35 فخرج جعل بن عابد ووقف في مدخل باب المدينة. فقام ابيمالك والشعب الذي معه من المكمن.
36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: “ Ecce de montibus multitudo descendit ”. Cui ille respondit: “ Umbras montium vides quasi homines ”.36 ورأى جعل الشعب وقال لزبول هوذا شعب نازل عن رؤوس الجبال. فقال له زبول انك ترى ظل الجبال كانه اناس.
37 Rursumque Gaal ait: “ Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum ”.37 فعاد جعل وتكلم ايضا قائلا هوذا شعب نازل من عند اعالي الارض وفرقة واحدة آتية عن طريق بلوطة العائفين.
38 Cui dixit Zebul: “ Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum ”.38 فقال له زبول اين الآن فوك الذي قلت به من هو ابيمالك حتى نخدمه. أليس هذا هو الشعب الذي رذلته. فاخرج الآن وحاربه.
39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech.39 فخرج جعل امام اهل شكيم وحارب ابيمالك.
40 Qui persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis.40 فهزمه ابيمالك فهرب من قدامه وسقط قتلى كثيرون حتى عند مدخل الباب.
41 Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
41 فاقام ابيمالك في ارومة. وطرد زبول جعلا واخوته عن الاقامة في شكيم
42 Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,42 وكان في الغد ان الشعب خرج الى الحقل واخبروا ابيمالك.
43 tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit et percussit eos.43 فاخذ القوم وقسمهم الى ثلاث فرق وكمن في الحقل ونظر واذ الشعب يخرج من المدينة فقام عليهم وضربهم.
44 Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt.44 وابيمالك والفرقة التي معه اقتحموا ووقفوا في مدخل باب المدينة. واما الفرقتان فهجمتا على كل من في الحقل وضربتاه.
45 Porro Abimelech omni illo die oppugnabat urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
45 وحارب ابيمالك المدينة كل ذلك اليوم واخذ المدينة وقتل الشعب الذي بها وهدم المدينة وزرعها ملحا
46 Quod cum audissent, qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei Foederis).46 وسمع كل اهل برج شكيم فدخلوا الى صرح بيت ايل بريث.
47 Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum pariter conglobatos,47 فأخبر ابيمالك ان كل اهل برج شكيم قد اجتمعوا.
48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et, arrepta securi, praecidit arboris ramum impositumque ferens umero dixit ad socios: “ Quod me viditis facere, cito facite ”.48 فصعد ابيمالك الى جبل صلمون هو وكل الشعب الذي معه. واخذ ابيمالك الفؤوس بيده وقطع غصن شجر ورفعه ووضعه على كتفه وقال للشعب الذي معه ما رأيتموني افعله فاسرعوا افعلوا مثلي.
49 Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quos circumdantes cryptae succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres, habitatores turris Sichem.
49 فقطع الشعب ايضا كل واحد غصنا وساروا وراء ابيمالك ووضعوها على الصرح واحرقوا عليهم الصرح بالنار. فمات ايضا جميع اهل برج شكيم نحو الف رجل وامرأة.
50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod obsidebat et cepit.50 ثم ذهب ابيمالك الى تاباص ونزل في تاباص واخذها.
51 Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula.51 وكان برج قوي في وسط المدينة فهرب اليه جميع الرجال والنساء وكل اهل المدينة واغلقوا ورائهم وصعدوا الى سطح البرج.
52 Accedensque Abimelech iuxta turrim pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.
52 فجاء ابيمالك الى البرج وحاربه واقترب الى باب البرج ليحرقه بالنار.
53 Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.53 فطرحت امرأة قطعة رحى على راس ابيمالك فشجت جمجمته.
54 Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: “ Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim ”. Qui transfodit eum.54 فدعا حالا الغلام حامل عدته وقال له اخترط سيفك واقتلني لئلا يقولوا عني قتلته امرأة. فطعنه الغلام فمات.
55 Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas.55 ولما رأى رجال اسرائيل ان ابيمالك قد مات ذهب كل واحد الى مكانه.
56 Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.56 فرد الله شر ابيمالك الذي فعله بابيه لقتله اخوته السبعين
57 Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal.
57 وكل شر اهل شكيم رده الله على رؤوسهم. وأتت عليهم لعنة يوثام بن يربعل