Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Giudici 10


font

1Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim.2Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir.
3Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos4habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad.5Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon.
6Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum.7Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon.8Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad;9in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis.
10Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “ Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim ”.
11Quibus locutus est Dominus: “ Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim,12Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?13Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem.14Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae! ”.15Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos ”.16Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel.
17Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.18Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “ Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ”.