Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giudici 10


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim.1 ויקם אחרי אבימלך להושיע את ישראל תולע בן פואה בן דודו איש יששכר והוא ישב בשמיר בהר אפרים
2 Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir.
2 וישפט את ישראל עשרים ושלש שנה וימת ויקבר בשמיר
3 Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos3 ויקם אחריו יאיר הגלעדי וישפט את ישראל עשרים ושתים שנה
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad.4 ויהי לו שלשים בנים רכבים על שלשים עירים ושלשים עירים להם להם יקראו חות יאיר עד היום הזה אשר בארץ הגלעד
5 Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon.
5 וימת יאיר ויקבר בקמון
6 Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum.6 ויספו בני ישראל לעשות הרע בעיני יהוה ויעבדו את הבעלים ואת העשתרות ואת אלהי ארם ואת אלהי צידון ואת אלהי מואב ואת אלהי בני עמון ואת אלהי פלשתים ויעזבו את יהוה ולא עבדוהו
7 Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon.7 ויחר אף יהוה בישראל וימכרם ביד פלשתים וביד בני עמון
8 Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad;8 וירעצו וירצצו את בני ישראל בשנה ההיא שמנה עשרה שנה את כל בני ישראל אשר בעבר הירדן בארץ האמרי אשר בגלעד
9 in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis.
9 ויעברו בני עמון את הירדן להלחם גם ביהודה ובבנימין ובבית אפרים ותצר לישראל מאד
10 Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “ Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim ”.
10 ויזעקו בני ישראל אל יהוה לאמר חטאנו לך וכי עזבנו את אלהינו ונעבד את הבעלים
11 Quibus locutus est Dominus: “ Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim,11 ויאמר יהוה אל בני ישראל הלא ממצרים ומן האמרי ומן בני עמון ומן פלשתים
12 Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?12 וצידונים ועמלק ומעון לחצו אתכם ותצעקו אלי ואושיעה אתכם מידם
13 Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem.13 ואתם עזבתם אותי ותעבדו אלהים אחרים לכן לא אוסיף להושיע אתכם
14 Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae! ”.14 לכו וזעקו אל האלהים אשר בחרתם בם המה יושיעו לכם בעת צרתכם
15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos ”.15 ויאמרו בני ישראל אל יהוה חטאנו עשה אתה לנו ככל הטוב בעיניך אך הצילנו נא היום הזה
16 Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel.
16 ויסירו את אלהי הנכר מקרבם ויעבדו את יהוה ותקצר נפשו בעמל ישראל
17 Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.17 ויצעקו בני עמון ויחנו בגלעד ויאספו בני ישראל ויחנו במצפה
18 Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “ Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ”.
18 ויאמרו העם שרי גלעד איש אל רעהו מי האיש אשר יחל להלחם בבני עמון יהיה לראש לכל ישבי גלעד