Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera di Giacomo 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiisvestris, quae militant in membris vestris?1 Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
2 Concupiscitis et non habetis;occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Nonhabetis, propter quod non postulatis;2 concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3 petitis et non accipitis, eo quod malepetitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4 Adulteri, nescitis quiaamicitia huius mundi inimica est Dei?
Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus,qui inhabitat in nobis? ”.5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit:
“ Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam ”.
6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; etpurificate corda, duplices animo.8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote et lugete et plorate; risusvester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.9 Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
10 Humiliamini inconspectu Domini, et exaltabit vos.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicatfratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non esfactor legis sed iudex.11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare etperdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem etfaciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
14 quiignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicumparens, deinceps exterminatur;14 qui ignoratis quid erit in crastino.
15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, etvivemus et faciemus hoc aut illud ”.15 Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
16 Nunc autem gloriamini in superbiisvestris; omnis gloriatio talis maligna est.16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
17 Scienti igitur bonum facere etnon facienti, peccatum est illi!
17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.