Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera di Giacomo 4


font
NOVA VULGATALXX
1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiisvestris, quae militant in membris vestris?
2 Concupiscitis et non habetis;occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Nonhabetis, propter quod non postulatis;
3 petitis et non accipitis, eo quod malepetitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4 Adulteri, nescitis quiaamicitia huius mundi inimica est Dei?
Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus,qui inhabitat in nobis? ”.
6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit:
“ Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam ”.
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; etpurificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote et lugete et plorate; risusvester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
10 Humiliamini inconspectu Domini, et exaltabit vos.
11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicatfratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non esfactor legis sed iudex.
12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare etperdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem etfaciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;
14 quiignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicumparens, deinceps exterminatur;
15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, etvivemus et faciemus hoc aut illud ”.
16 Nunc autem gloriamini in superbiisvestris; omnis gloriatio talis maligna est.
17 Scienti igitur bonum facere etnon facienti, peccatum est illi!