Ad Thessalonicenses II 2
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Bibbia Vulgata Clementina |
|---|---|
| 1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, | 1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum : |
| 2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. | 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. |
| 3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, | 3 Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, |
| 4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. | 4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. |
| 5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? | 5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ? |
| 6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. | 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. |
| 7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. | 7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. |
| 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, | 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : |
| 9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus | 9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, |
| 10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. | 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. |
| 11 Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, | 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, |
| 12 ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. | 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. |
| 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; | 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis : |
| 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. | 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. |
| 15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. | 15 Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. |
| 16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, | 16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, |
| 17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono. | 17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. |