Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giosuè 23


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis,1 وكان غبّ ايام كثيرة بعدما اراح الرب اسرائيل من اعدائهم حواليهم ان يشوع شاخ. تقدم في الايام.
2 vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: “ Ego senui et progressioris aetatis sum,2 فدعا يشوع جميع اسرائيل وشيوخه ورؤساءه وقضاته وعرفاءه وقال لهم. انا قد شخت. تقدمت في الايام.
3 vosque vidistis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis nationibus istis, quomodo pro vobis ipse pugnaverit.3 وانتم قد رأيتم كل ما عمل الرب الهكم بجميع اولئك الشعوب من اجلكم. لان الرب الهكم هو المحارب عنكم.
4 Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente.4 انظروا. قد قسمت لكم بالقرعة هؤلاء الشعوب الباقين ملكا حسب اسباطكم من الاردن وجميع الشعوب التي قرضتها والبحر العظيم نحو غروب الشمس.
5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus est.5 والرب الهكم هو ينفيهم من امامكم ويطردهم من قدامكم فتملكون ارضهم كما كلمكم الرب الهكم.
6 Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram;6 فتشددوا جدا لتحفظوا وتعملوا كل المكتوب في سفر شريعة موسى حتى لا تحيدوا عنها يمينا او شمالا.
7 ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos;7 حتى لا تدخلوا الى هؤلاء الشعوب اولئك الباقين معكم ولا تذكروا اسم آلهتهم ولا تحلفوا بها ولا تعبدوها ولا تسجدوا لها.
8 sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc.8 ولكن الصقوا بالرب الهكم كما فعلتم الى هذا اليوم.
9 Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit:9 قد طرد الرب من امامكم شعوبا عظيمة وقوية واما انتم فلم يقف احد قدامكم الى هذا اليوم.
10 unus e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut pollicitus est;10 رجل واحد منكم يطرد الفا لان الرب الهكم هو المحارب عنكم كما كلمكم.
11 hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum.11 فاحتفظوا جدا لانفسكم ان تحبوا الرب الهكم
12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare,12 ولكن اذا رجعتم ولصقتم ببقية هؤلاء الشعوب اولئك الباقين معكم وصاهرتموهم ودخلتم اليهم وهم اليكم
13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
13 فاعلموا يقينا ان الرب الهكم لا يعود يطرد اولئك الشعوب من امامكم فيكونوا لكم فخا وشركا وسوطا على جوانبكم وشوكا في اعينكم حتى تبيدوا عن تلك الارض الصالحة التي اعطاكم اياها الرب الهكم.
14 En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum.14 وها انا اليوم ذاهب في طريق الارض كلها. وتعلمون بكل قلوبكم وكل انفسكم انه لم تسقط كلمة واحدة من جميع الكلام الصالح الذي تكلم به الرب عنكم. الكل صار لكم. لم تسقط منه كلمة واحدة.
15 Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.15 ويكون كما انه اتى عليكم كل الكلام الصالح الذي تكلم به الرب الهكم عنكم كذلك يجلب عليكم الرب كل الكلام الرديء حتى يبيدكم عن هذه الارض الصالحة التي اعطاكم الرب الهكم
16 Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis ”.
16 حينما تتعدون عهد الرب الهكم الذي امركم به وتسيرون وتعبدون آلهة اخرى وتسجدون لها يحمى غضب الرب عليكم فتبيدون سريعا عن الارض الصالحة التي اعطاكم