1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. | 1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis. |
2 Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus, | 2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus : |
3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
| 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant : ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. |
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
| 4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
|
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui; | 5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui : |
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. | 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. |
7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; | 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. |
8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: “Nolo eam uxorem accipere”, | 8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere : |
9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. | 9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet : Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. |
10 Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”.
| 10 Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.
|
11 Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda eius, | 11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus : |
12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia.
| 12 abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.
|
13 Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus; | 13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus : |
14 nec erit in domo tua ephi maius et minus. | 14 nec erit in domo tua modius major, et minor. |
15 Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. | 15 Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. |
16 Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam.
| 16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.
|
17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto; | 17 Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto : |
18 quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. | 18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum. |
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris!
| 19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris. |