Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Deuteronomio 10


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam.1 בעת ההוא אמר יהוה אלי פסל לך שני לוחת אבנים כראשנים ועלה אלי ההרה ועשית לך ארון עץ
2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”.2 ואכתב על הלחת את הדברים אשר היו על הלחת הראשנים אשר שברת ושמתם בארון
3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus.3 ואעש ארון עצי שטים ואפסל שני לחת אבנים כראשנים ואעל ההרה ושני הלחת בידי
4 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi.4 ויכתב על הלחת כמכתב הראשון את עשרת הדברים אשר דבר יהוה אליכם בהר מתוך האש ביום הקהל ויתנם יהוה אלי
5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
5 ואפן וארד מן ההר ואשם את הלחת בארון אשר עשיתי ויהיו שם כאשר צוני יהוה
6 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius.6 ובני ישראל נסעו מבארת בני יעקן מוסרה שם מת אהרן ויקבר שם ויכהן אלעזר בנו תחתיו
7 Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum.
7 משם נסעו הגדגדה ומן הגדגדה יטבתה ארץ נחלי מים
8 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.8 בעת ההוא הבדיל יהוה את שבט הלוי לשאת את ארון ברית יהוה לעמד לפני יהוה לשרתו ולברך בשמו עד היום הזה
9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
9 על כן לא היה ללוי חלק ונחלה עם אחיו יהוה הוא נחלתו כאשר דבר יהוה אלהיך לו
10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
10 ואנכי עמדתי בהר כימים הראשנים ארבעים יום וארבעים לילה וישמע יהוה אלי גם בפעם ההוא לא אבה יהוה השחיתך
11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”.
11 ויאמר יהוה אלי קום לך למסע לפני העם ויבאו וירשו את הארץ אשר נשבעתי לאבתם לתת להם
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua12 ועתה ישראל מה יהוה אלהיך שאל מעמך כי אם ליראה את יהוה אלהיך ללכת בכל דרכיו ולאהבה אתו ולעבד את יהוה אלהיך בכל לבבך ובכל נפשך
13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi?13 לשמר את מצות יהוה ואת חקתיו אשר אנכי מצוך היום לטוב לך
14 En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;14 הן ליהוה אלהיך השמים ושמי השמים הארץ וכל אשר בה
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
15 רק באבתיך חשק יהוה לאהבה אותם ויבחר בזרעם אחריהם בכם מכל העמים כיום הזה
16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius,16 ומלתם את ערלת לבבכם וערפכם לא תקשו עוד
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,17 כי יהוה אלהיכם הוא אלהי האלהים ואדני האדנים האל הגדל הגבר והנורא אשר לא ישא פנים ולא יקח שחד
18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum.18 עשה משפט יתום ואלמנה ואהב גר לתת לו לחם ושמלה
19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti.19 ואהבתם את הגר כי גרים הייתם בארץ מצרים
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.20 את יהוה אלהיך תירא אתו תעבד ובו תדבק ובשמו תשבע
21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.21 הוא תהלתך והוא אלהיך אשר עשה אתך את הגדלת ואת הנוראת האלה אשר ראו עיניך
22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
22 בשבעים נפש ירדו אבתיך מצרימה ועתה שמך יהוה אלהיך ככוכבי השמים לרב