Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Malachia 3


font

1Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; etstatim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelustestamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;2et quispoterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enimquasi ignis conflans et quasi herba fullonum;3et sedebit conflans et emundansargentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum,et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.4Et placebit Dominosacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis.5Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris etperiuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt iusperegrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
6Ego enim Dominus et non mutatus sum;
sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
7A diebus enim patrum vestrorum
recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea.
Revertimini ad me,
et revertar ad vos,
dicit Dominus exercituum.
Et dicitis: “In quo revertemur?”.
8Numquid homo potest defraudare Deum?
Sed vos defraudatis me.
Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”.
In decimis et in primitiis.
9Maledictione vos maledicti estis,
quia me vos defraudatis, gens tota.
10Inferte omnem decimam in horreum,
et sit cibus in domo mea;
et probate me super hoc,
dicit Dominus exercituum:
si non aperuero vobis cataractas caeli
et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
11et increpabo pro vobis devorantem,
et non corrumpet fructum terrae,
nec erit sterilis vobis vinea in agro,
dicit Dominus exercituum.
12Et beatos vos dicent omnes gentes;
eritis enim vos terra desiderabilis,
dicit Dominus exercituum.
13Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus;14et dicitis: “Quidlocuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quodemolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coramDomino exercituum?15Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificatisunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”.16Tunclocuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominuset audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum etcogitantibus nomen eius.17Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua egofacio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.18Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et nonservientem ei.19Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnesfacientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominusexercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.20Et orietur vobistimentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini etsalietis sicut vituli saginati21et calcabitis impios, cum fuerint cinis subplanta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
22Mementote legis Moysi servi mei,
cui mandavi
in Horeb ad omnem Israel
praecepta et iudicia.
23Ecce ego mittam vobis
Eliam prophetam,
antequam veniat dies Domini
magnus et horribilis;
24et convertet cor patrum ad filios
et cor filiorum ad patres eorum,
ne veniam et percutiam
terram anathemate ”.