Scrutatio

Martedi, 16 aprile 2024 - Santa Bernadette Soubirous ( Letture di oggi)

Malachia 2


font

1Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.2Si nolueritis audi re et sinolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominusexercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; etmaledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
3Ecce ego abscindam vobis brachium
et dispergam stercus super vultum vestrum,
stercus sollemnitatum vestrarum,
et assumet vos secum;
4et scietis quia misi ad vos mandatum istud,
ut esset pactum meum cum Levi,
dicit Dominus exercituum.
5Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis,
et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me
et a facie nominis mei pavebat.
6Lex veritatis fuit in ore eius,
et iniquitas non est inventa in labiis eius;
in pace et in aequitate ambulavit mecum
et multos avertit ab iniquitate.
7Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem requirunt ex ore eius,
quia angelus Domini exercituum est.
8Vos autem recessistis de via
et scandalizastis plurimos in lege;
irritum fecistis pactum Levi,
dicit Dominus exercituum;
9propter quod et ego dedi vos
contemptibiles et humiles omnibus populis,
sicut non servastis vias meas
et accepistis personam in lege.
10Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrumnostrorum?11Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et inIerusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepituxorem filiam dei alieni.12Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium etnepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.13Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, itaut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manuvestra;14et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus estinter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haecparticeps tua et uxor foederis tui.15Nonne unitatem fecit carnis et spiritus?Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; etuxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.16Si quis odio dimittit, dicitDominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominusexercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.17Laborarefacitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimuslaborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est inconspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”.