Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Zaccaria 3


font
NOVA VULGATALA SACRA BIBBIA
1 Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; etSatan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
2 Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Etincrepet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutusde igne?”.
3 Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciemangeli.
4 Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Aufertevestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatemtuam; induam te mutatoriis”.
5 Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caputeius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus;et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:
7 “Haec dicit Dominusexercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tuquoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum intereos, qui nunc hic assistunt.
8 Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viriportendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
9 Quia ecce lapis,quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabosculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius indie una.
10 In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suumsubter vitem et subter ficum”.