Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Sofonia 3


font

1Vae, provocatrix et inquinata,
civitas violenta!
2Non audivit vocem,
non suscepit disciplinam;
in Domino non est confisa,
ad Deum suum non appropiavit.
3Principes eius in medio eius
leones rugientes;
iudices eius lupi deserti,
ossa non relinquunt in mane.
4Prophetae eius vaniloqui,
viri fallaces;
sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
5Dominus iustus in medio eius
non faciet iniquitatem;
mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit;
nescivit autem iniquus confusionem.
6“ Disperdidi gentes,
dissipati sunt anguli earum;
desertas feci vias eorum,
dum non est qui transeat;
desolatae sunt civitates eorum,
non remanente viro nec ullo habitatore.
7Dixi: Nunc timebis me,
suscipies disciplinam!
Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam.
Verumtamen acceleraverunt corrumpere
omnes actiones suas.
8Quapropter exspecta me,
dicit Dominus,
in die qua surgam ut testis;
quia iudicium meum, ut congregem gentes
et colligam regna,
ut effundam super eas indignationem meam,
omnem iram furoris mei;
in igne enim zeli mei
devorabitur omnis terra.
9Quia tunc reddam populis
labium purum,
ut invocent omnes in nomine Domini
et serviant ei umero uno.
10Ultra flumina Aethiopiae,
inde supplices mei,
filii dispersorum meorum
deferent munus mihi.
11In die illa non confunderis
super cunctis actionibus tuis,
quibus praevaricata es in me;
quia tunc auferam de medio tui
magniloquos superbos tuos,
et non adicies exaltari amplius
in monte sancto meo.
12Et derelinquam in medio tui
populum pauperem et egenum ”.
Et sperabunt in nomine Domini
reliquiae Israel.
13Non facient iniquitatem
nec loquentur mendacium;
et non invenietur in ore eorum
lingua dolosa,
quoniam ipsi pascentur et accubabunt,
et non erit qui exterreat.
14Lauda, filia Sion;
iubilate, Israel!
Laetare et exsulta in omni corde,
filia Ierusalem!
15Abstulit Dominus iudicium tuum,
avertit inimicos tuos;
rex Israel, Dominus, in medio tui,
non timebis malum ultra.
16In die illa dicetur Ierusalem:
“ Noli timere, Sion;
ne dissolvantur manus tuae!
17Dominus Deus tuus in medio tui,
fortis ipse salvabit;
gaudebit super te in laetitia,
commotus in dilectione sua;
exsultabit super te in laude
18sicut in die conventus ”.
“ Auferam a te calamitatem,
ut non ultra habeas super ea opprobrium.
19Ecce ego interficiam
omnes, qui afflixerunt te
in tempore illo;
et salvabo claudicantem
et eam, quae eiecta fuerat, congregabo;
et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
20in tempore illo, quo adducam vos,
et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem
omnibus populis terrae,
cum convertero sortem vestram
coram oculis vestris ”,
dicit Dominus.