Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 32


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,1 ומקנה רב היה לבני ראובן ולבני גד עצום מאד ויראו את ארץ יעזר ואת ארץ גלעד והנה המקום מקום מקנה
2 venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt:2 ויבאו בני גד ובני ראובן ויאמרו אל משה ואל אלעזר הכהן ואל נשיאי העדה לאמר
3 “ Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon,3 עטרות ודיבן ויעזר ונמרה וחשבון ואלעלה ושבם ונבו ובען
4 terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima ”.4 הארץ אשר הכה יהוה לפני עדת ישראל ארץ מקנה הוא ולעבדיך מקנה
5 Dixeruntque: “ Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem ”.
5 ויאמרו אם מצאנו חן בעיניך יתן את הארץ הזאת לעבדיך לאחזה אל תעברנו את הירדן
6 Quibus respondit Moyses: “ Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?6 ויאמר משה לבני גד ולבני ראובן האחיכם יבאו למלחמה ואתם תשבו פה
7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus?7 ולמה תנואון את לב בני ישראל מעבר אל הארץ אשר נתן להם יהוה
8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?8 כה עשו אבתיכם בשלחי אתם מקדש ברנע לראות את הארץ
9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit.9 ויעלו עד נחל אשכול ויראו את הארץ ויניאו את לב בני ישראל לבלתי בא אל הארץ אשר נתן להם יהוה
10 Qui iratus iuravit dicens:10 ויחר אף יהוה ביום ההוא וישבע לאמר
11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,11 אם יראו האנשים העלים ממצרים מבן עשרים שנה ומעלה את האדמה אשר נשבעתי לאברהם ליצחק וליעקב כי לא מלאו אחרי
12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!".12 בלתי כלב בן יפנה הקנזי ויהושע בן נון כי מלאו אחרי יהוה
13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.13 ויחר אף יהוה בישראל וינעם במדבר ארבעים שנה עד תם כל הדור העשה הרע בעיני יהוה
14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel.14 והנה קמתם תחת אבתיכם תרבות אנשים חטאים לספות עוד על חרון אף יהוה אל ישראל
15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ”.
15 כי תשובן מאחריו ויסף עוד להניחו במדבר ושחתם לכל העם הזה
16 At illi prope accedentes dixerunt: “ Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes;16 ויגשו אליו ויאמרו גדרת צאן נבנה למקננו פה וערים לטפנו
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.17 ואנחנו נחלץ חשים לפני בני ישראל עד אשר אם הביאנם אל מקומם וישב טפנו בערי המבצר מפני ישבי הארץ
18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam;18 לא נשוב אל בתינו עד התנחל בני ישראל איש נחלתו
19 nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ”.
19 כי לא ננחל אתם מעבר לירדן והלאה כי באה נחלתנו אלינו מעבר הירדן מזרחה
20 Quibus Moyses ait: “ Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam,20 ויאמר אליהם משה אם תעשון את הדבר הזה אם תחלצו לפני יהוה למלחמה
21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se,21 ועבר לכם כל חלוץ את הירדן לפני יהוה עד הורישו את איביו מפניו
22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino.22 ונכבשה הארץ לפני יהוה ואחר תשבו והייתם נקיים מיהוה ומישראל והיתה הארץ הזאת לכם לאחזה לפני יהוה
23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.23 ואם לא תעשון כן הנה חטאתם ליהוה ודעו חטאתכם אשר תמצא אתכם
24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete ”.
24 בנו לכם ערים לטפכם וגדרת לצנאכם והיצא מפיכם תעשו
25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: “ Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster:25 ויאמר בני גד ובני ראובן אל משה לאמר עבדיך יעשו כאשר אדני מצוה
26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad;26 טפנו נשינו מקננו וכל בהמתנו יהיו שם בערי הגלעד
27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ”.
27 ועבדיך יעברו כל חלוץ צבא לפני יהוה למלחמה כאשר אדני דבר
28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos:28 ויצו להם משה את אלעזר הכהן ואת יהושע בן נון ואת ראשי אבות המטות לבני ישראל
29 “ Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem.29 ויאמר משה אלהם אם יעברו בני גד ובני ראובן אתכם את הירדן כל חלוץ למלחמה לפני יהוה ונכבשה הארץ לפניכם ונתתם להם את ארץ הגלעד לאחזה
30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ”.30 ואם לא יעברו חלוצים אתכם ונאחזו בתככם בארץ כנען
31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: “ Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus.31 ויענו בני גד ובני ראובן לאמר את אשר דבר יהוה אל עבדיך כן נעשה
32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ”.
32 נחנו נעבר חלוצים לפני יהוה ארץ כנען ואתנו אחזת נחלתנו מעבר לירדן
33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum.33 ויתן להם משה לבני גד ולבני ראובן ולחצי שבט מנשה בן יוסף את ממלכת סיחן מלך האמרי ואת ממלכת עוג מלך הבשן הארץ לעריה בגבלת ערי הארץ סביב
34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer34 ויבנו בני גד את דיבן ואת עטרת ואת ערער
35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa35 ואת עטרת שופן ואת יעזר ויגבהה
36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.36 ואת בית נמרה ואת בית הרן ערי מבצר וגדרת צאן
37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim37 ובני ראובן בנו את חשבון ואת אלעלא ואת קריתים
38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant.38 ואת נבו ואת בעל מעון מוסבת שם ואת שבמה ויקראו בשמת את שמות הערים אשר בנו
39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius.39 וילכו בני מכיר בן מנשה גלעדה וילכדה ויורש את האמרי אשר בה
40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.40 ויתן משה את הגלעד למכיר בן מנשה וישב בה
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair).41 ויאיר בן מנשה הלך וילכד את חותיהם ויקרא אתהן חות יאיר
42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
42 ונבח הלך וילכד את קנת ואת בנתיה ויקרא לה נבח בשמו