Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Giona 4


font

1Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est;2etoravit ad Dominum et dixit: “ Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbummeum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem inTharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis etmultae miserationis et ignoscens super malitia.3Et nunc, Domine, tolle,quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”.4Et dixitDominus: “ Putasne bene irasceris tu? ”.
5Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecitsibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quidaccideret in civitate.6Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit superIonam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Etlaetatus est Ionas super hedera laetitia magna.
7Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussithederam, quae exaruit.8Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus ventoorientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivitanimae suae, ut moreretur, et dixit: “ Melius est mihi mori quam vivere ”
9Et dixit Deus ad Ionam: “ Putasne bene irasceris tu super hedera? ”. Etdixit: “ Bene irascor ego usque ad mortem ”.10Et dixit Dominus: “ Tudoles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae subuna nocte nata est et sub una nocte periit.11Et ego non parcam Nineve civitatimagnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quidsit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? ”.