1Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas inprincipio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae postfruges demessas regis.
2Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae,dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quiaparvulus est? ”.
3Misertus est Dominus super hoc. “ Non erit ”, dixitDominus Deus.
4Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignemDominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
5Et dixi:“ Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ”.
6Misertus est Dominus super hoc. “ Sed et istud non erit ”, dicit DominusDeus.
7Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manueius trulla caementarii.
8Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Amos? ”.Et dixi: “ Trullam caementarii ”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponamtrullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
9Etdemolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam superdomum Ieroboam in gladio ”.
10Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinereuniversos sermones eius.
11Haec enim dicit Amos: “In gladio morieturIeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua” ”.
12Et dixit Amasiasad Amos: “ Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem etprophetabis ibi;
13et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quiasanctuarium regis est, et domus regni est ”.
14Responditque Amos et dixit adAmasiam:“ Non sum prophetaet non sum filius prophetae;sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
15Et tulit me Dominus,cum sequerer gregem,et dixit Dominus ad me:“Vade, propheta ad populum meum Israel”.
16Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et nonstillabis verba super domum Isaac”.
17Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxortua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, ethumus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivusmigrabit de terra sua” ”.