123456789
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Audite verbum istud,quod ego levo super vos,planctum, domus Israel:
2Cecidit, non adiciet ut resurgatvirgo Israel;proiecta est in terram suam,non est qui suscitet eam.
3Quia haec dicit Dominus Deus:“ Urbs, de qua egrediebantur mille,relinquentur in ea centum;et de qua egrediebantur centum,relinquentur in ea decempro domo Israel ”.
4Quia haec dicit Dominus domui Israel:“ Quaerite me et vivetis;
5et nolite quaerere Bethelet in Galgalam nolite intrareet in Bersabee nolite transire,quia Galgala captiva ducetur,et Bethel erit iniquitas ”.
6Quaerite Dominum et vivite;ne forte invadat sicut ignisdomum Ioseph,et devoret, et non sitqui exstinguat Bethel.
7Qui convertunt in absinthium iudiciumet iustitiam in terram deiciunt.
8Qui facit stellas Pliadis et Orionemet convertit in mane tenebraset diem in noctem obscurat;qui vocat aquas mariset effundit eas super faciem terrae;Dominus nomen eius.
9Qui micare facit vastitatem super robustumet vastitatem super arcem affert.
10Odio habuerunt corripientem in portaet loquentem perfecte abominati sunt.
11Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperemet portionem frumenti abstulistis ab eo,domos quadro lapide aedificastiset non habitabitis in eis,vineas plantastis amantissimaset non bibetis vinum earum.
12Quia cognovi multa scelera vestraet fortia peccata vestra,opprimentes iustum, accipientes munuset pauperes deprimentes in porta.
13Ideo prudens in tempore illo tacet,quia tempus malum est.
14Quaerite bonum et non malum,ut vivatis,ita ut sit Dominus, Deus exercituum,vobiscum, sicut dixistis.
15Odite malum et diligite bonumet constituite in porta iudicium,si forte misereatur Dominus, Deus exercituum,reliquiis Ioseph.
16Propterea haec dicit Dominus,Deus exercituum, dominator:“ In omnibus plateis planctus,et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”;et vocabunt agricolam ad luctumet ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
17Et in omnibus vineis erit luctus,quia pertransibo in medio tui ”,dicit Dominus.
18Vae desiderantibus diem Domini!Ad quid vobis dies Domini?Tenebrae et non lux.
19Quomodo si fugiat vir a facie leonis,et occurrat ei ursus;et ingrediatur domumet innitatur manu sua super parietem,et mordeat eum coluber.
20Numquid non tenebrae dies Domini et non lux?Et caligo sine splendore in ea?
21“ Odi, proieci festivitates vestraset non delector coetibus vestris.
22Quod si obtuleritis mihi holocautomata,oblationes vestras non suscipiamet sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
23Aufer a me tumultum carminum tuorum,et canticum lyrarum tuarum non audiam.
24Et affluat quasi aqua iudicium,et iustitia quasi torrens perennis.
25Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in desertoquadraginta annis, domus Israel?
26Et portastis Saccut regem vestrum,et Caivan, imagines vestras,sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
27Et migrare vos faciam trans Damascum ”,dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.