Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Amos 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel indiebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobusannis ante terraemotum.
1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus.
2 Et dixit:
“ Dominus de Sion rugit
et de Ierusalem dat vocem suam;
et lugent pascua pastorum,
et exsiccatur vertex Carmeli ”.
2 Et dixit : Dominus de Sion rugiet,
et de Jerusalem dabit vocem suam ;
et luxerunt speciosa pastorum,
et exsiccatus est vertex Carmeli.
3 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Damasci
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
3 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Damasci,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
4 mittam ignem in domum Hazael,
et devorabit aedes Benadad;
4 Et mittam ignem in domum Azaël,
et devorabit domos Benadad.
5 conteram vectem Damasci
et disperdam habitatorem de Biceataven
et tenentem sceptrum de Betheden;
et transferetur populus Syriae Cir ”,
dicit Dominus.
5 Et conteram vectem Damasci :
et disperdam habitatorem de campo idoli,
et tenentem sceptrum de domo voluptatis :
et transferetur populus Syriæ Cyrenen,
dicit Dominus.
6 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Gazae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut traderent eam in Edom,
6 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Gazæ,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut concluderent eam in Idumæa.
7 mittam ignem in murum Gazae,
et devorabit aedes eius;
7 Et mittam ignem in murum Gazæ,
et devorabit ædes ejus.
8 disperdam habitatorem de Azoto
et tenentem sceptrum de Ascalone;
convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum ”,
dicit Dominus Deus.
8 Et disperdam habitatorem de Azoto,
et tenentem sceptrum de Ascalone :
et convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum,
dicit Dominus Deus.
9 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Tyri
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom
et non sint recordati foederis fratrum,
9 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Tyri,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa,
et non sint recordati fœderis fratrum.
10 mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit aedes eius ”.
10 Et mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit ædes ejus.
11 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Edom
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum
et violaverit misericordiam eius
et tenuerit ultra furorem suum
et indignationem suam servaverit usque in finem,
11 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Edom,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum,
et violaverit misericordiam ejus,
et tenuerit ultra furorem suum,
et indignationem suam servaverit usque in finem.
12 mittam ignem in Theman,
et devorabit aedes Bosrae ”.
12 Mittam ignem in Theman,
et devorabit ædes Bosræ.
13 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod dissecuerint praegnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum,
13 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus filiorum Ammon,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod dissecuerit prægnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum.
14 succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit aedes eius in ululatu in die belli
et in turbine in die procellae;
14 Et succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli,
et in turbine in die commotionis.
15 et ibit rex eorum in captivitatem,
ipse et principes eius simul ”,
dicit Dominus.
15 Et ibit Melchom in captivitatem,
ipse et principes ejus simul,
dicit Dominus.