Amos 1
123456789
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBLIA |
---|---|
1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel indiebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobusannis ante terraemotum. | 1 Palabras de Amós, uno de los pastores de Técoa. Visiones que tuvo acerca de Israel, en tiempo de Ozías, rey de Judá, y en tiempo de Jeroboam, hijo de Joás, rey de Israel, dos años antes del terremoto. |
2 Et dixit: “ Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ”. | 2 Dijo: Ruge Yahveh desde Sión, desde Jerusalén da su voz; los pastizales de los pastores están en duelo, y la cumbre del Carmelo se seca. |
3 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad, | 3 Así dice Yahveh: ¡Por tres crímenes de Damasco y por cuatro, seré inflexible! Por haber triturado con trillos de hierro a Galaad, |
4 mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad; | 4 yo enviaré fuego a la casa de Jazael, que devorará los palacios de Ben Hadad; |
5 conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ”, dicit Dominus. | 5 romperé el cerrojo de Damasco, extirparé al habitante de Bicat Aven y de Bet Eden al que empuña el cetro; y el pueblo de Aram irá cautivo a Quir, dice Yahveh. |
6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom, | 6 Así dice Yahveh: ¡Por tres crímenes de Gaza y por cuatro, seré inflexible! Por haber deportado poblaciones enteras, para entregarlas a Edom, |
7 mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius; | 7 yo enviaré fuego a la muralla de Gaza, que devorará sus palacios; |
8 disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ”, dicit Dominus Deus. | 8 extirparé al habitante de Asdod y de Ascalón al que empuña el cetro; volveré mi mano contra Ecrón, y perecerá lo que queda de los filisteos, dice el Señor Yahveh. |
9 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, | 9 Así dice Yahveh: ¡Por tres crímenes de Tiro y por cuatro, seré inflexible! Por haber entregado poblaciones enteras de cautivos a Edom, sin acordarse de la alianza entre hermanos, |
10 mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ”. | 10 yo enviaré fuego a la muralla de Tiro, que devorará sus palacios. |
11 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, | 11 Así dice Yahveh: ¡Por tres crímenes de Edom y por cuatro, seré inflexible! Por haber perseguido con espada a su hermano, ahogando toda piedad, por mantener para siempre su cólera, y guardar incesante su rencor, |
12 mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ”. | 12 yo enviaré fuego a Temán, que devorará los palacios de Bosrá. |
13 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum, | 13 Así dice Yahveh: ¡Por tres crímenes de los hijos de Ammón y por cuatro, seré inflexible! Por haber reventado a las mujeres encintas de Galaad, para ensanchar su territorio, |
14 succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae; | 14 yo prenderé fuego a la muralla de Rabbá, que devorará sus palacios, en el clamor en día de combate, en la tormenta en día de huracán; |
15 et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul ”, dicit Dominus. | 15 y su rey irá al cautiverio, juntamente con sus príncipes, dice Yahveh. |