1Quia ecce in diebus illis
et in tempore illo,
cum convertero sortem
Iudae et Ierusalem,
2congregabo omnes gentes
et deducam eas in vallem Iosaphat
et disceptabo cum eis ibi
super populo meo et hereditate mea Israel,
quos disperserunt in nationibus,
et terram meam diviserunt.
3Et super populum meum miserunt sortem;
et dederunt puerum pro meretrice
et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
4Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae?Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, citovelociter reddam ultionem vestram super caput vestrum. 5Argentum enim meum etaurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra. 6Et filiosIudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eosde finibus suis. 7Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, etreddam ultionem vestram in caput vestrum. 8Et vendam filios vestros et filiasvestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae,quia Dominus locutus est.
9Clamate hoc in gentibus,
sanctificate bellum,
suscitate robustos;
accedant, ascendant
omnes viri bellatores. 10Concidite vomeres vestros in gladios
et falces vestras in lanceas;
infirmus dicat:
“ Fortis ego sum ”. 11Erumpite et venite,
omnes gentes de circuitu,
et congregamini ibi!
Deduc, Domine, robustos tuos! 12Consurgant et ascendant gentes
in vallem Iosaphat,
quia ibi sedebo, ut iudicem
omnes gentes in circuitu. 13Mittite falces,
quoniam maturavit messis;
venite et premite,
quia plenum est torcular:
exuberant torcularia,
quia magna est malitia eorum. 14Populi, populi
in valle Decisionis,
quia iuxta est dies Domini
in valle Decisionis. 15Sol et luna obtenebrati sunt,
et stellae retraxerunt splendorem suum. 16Et Dominus de Sion rugiet
et de Ierusalem dabit vocem suam;
et movebuntur caeli et terra,
et Dominus refugium populo suo
et fortitudo filiis Israel. 17Et scietis quia ego Dominus Deus vester
habitans in Sion monte sancto meo;
et erit Ierusalem locus sanctus,
et alieni non transibunt per eam amplius. 18Et erit in die illa:
stillabunt montes mustum,
et colles fluent lacte;
et per omnes rivos Iudae ibunt aquae,
et fons de domo Domini egredietur
et irrigabit torrentem Settim. 19Aegyptus in desolationem erit,
et Idumaea in desertum desolationis,
pro eo quod inique egerint in filios Iudae
et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum.
20Et Iuda in aeternum habitabitur,
et Ierusalem in generationem et generationem;
21et vindicabo sanguinem eorum, quem non relinquam impunitum;
et Dominus commoratur in Sion.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online