Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Osea 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 “ Audite verbum Domini,
filii Israel,
quia iudicium Domino
cum habitatoribus terrae:
non est enim veritas, et non est benignitas,
et non est scientia Dei in terra;
1 Audite verbum Domini, filii Israël,
quia judicium Domino cum habitatoribus terræ :
non est enim veritas, et non est misericordia,
et non est scientia Dei in terra.
2 maledictum et mendacium
et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt,
et sanguis sanguinem tetigit.
2 Maledictum, et mendacium,
et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,
et sanguis sanguinem tetigit.
3 Propter hoc lugebit terra,
et infirmabitur omnis, qui habitat in ea,
cum bestia agri et volucre caeli,
sed et pisces maris auferentur.
3 Propter hoc lugebit terra,
et infirmabitur omnis qui habitat in ea,
in bestia agri, et in volucre cæli ;
sed et pisces maris congregabuntur.
4 Verumtamen non sit qui contendat
nec qui arguat,
sed tecum iudicium meum, sacerdos.
4 Verumtamen unusquisque non judicet,
et non arguatur vir :
populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
5 Et corrues plena die,
et corruet etiam propheta tecum nocte;
et perdam matrem tuam.
5 Et corrues hodie,
et corruet etiam propheta tecum.
Nocte tacere feci matrem tuam.
6 Perit populus meus,
eo quod non habuerit scientiam.
Quia tu scientiam reppulisti,
repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;
et quia oblitus es legis Dei tui,
obliviscar filiorum tuorum et ego.
6 Conticuit populus meus,
eo quod non habuerit scientiam :
quia tu scientiam repulisti,
repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;
et oblita es legis Dei tui,
obliviscar filiorum tuorum et ego.
7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi;
gloriam eorum in ignominiam commutabo.
7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :
gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8 Peccatum populi mei comedunt
et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
8 Peccata populi mei comedent,
et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9 Et erit sicut populus sic sacerdos;
et visitabo super eum vias eius
et opera eius reddam ei.
9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ;
et visitabo super eum vias ejus,
et cogitationes ejus reddam ei.
10 Et comedent et non saturabuntur;
fornicabuntur et non multiplicabuntur,
quoniam Dominum reliquerunt
in non custodiendo.
10 Et comedent, et non saturabuntur ;
fornicati sunt, et non cessaverunt :
quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
12 Populus meus in ligno suo interrogat,
et baculus eius annuntiat ei;
spiritus enim fornicationum decepit eos,
et fornicantur a Deo suo.
12 Populus meus in ligno suo interrogavit,
et baculus ejus annuntiavit ei ;
spiritus enim fornicationum decepit eos,
et fornicati sunt a Deo suo.
13 Super capita montium sacrificant
et super colles accendunt thymiama,
subtus quercum et populum et terebinthum,
quia bona est umbra eius;
ideo fornicantur filiae vestrae,
et sponsae vestrae adulterae sunt.
13 Super capita montium sacrificabant,
et super colles ascendebant thymiama ;
subtus quercum, et populum, et terebinthum,
quia bona erat umbra ejus ;
ideo fornicabuntur filiæ vestræ,
et sponsæ vestræ adulteræ erunt.
14 Non visitabo super filias vestras,
cum fuerint fornicatae,
et super sponsas vestras,
cum adulteraverint,
quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt
et cum prostibulis delubrorum sacrificant,
et populus non intellegens corruet.
14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,
et super sponsas vestras cum adulteraverint,
quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,
et cum effeminatis sacrificabant ;
et populus non intelligens vapulabit.
15 Si fornicaris tu, Israel,
non delinquat saltem Iuda;
et nolite ingredi in Galgala
et ne ascenderitis in Bethaven
neque iuraveritis: “Vivit Dominus”.
15 Si fornicaris tu, Israël,
non delinquat saltem Juda ;
et nolite ingredi in Galgala,
et ne ascenderitis in Bethaven,
neque juraveritis : Vivit Dominus !
16 Quoniam sicut vacca lasciviens
Israel contumax est;
nunc pascet eos Dominus
quasi agnum in latitudine?
16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ;
nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
17 Particeps idolorum Ephraim,
dimitte eum.
17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.
18 Transiit convivium eorum,
fornicatione fornicati sunt,
diligunt vehementer
ignominiam impudicitiae.
18 Separatum est convivium eorum ;
fornicatione fornicati sunt :
dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
19 Ligabit spiritus eos in alis suis,
et confundentur a sacrificiis suis.
19 Ligavit eum spiritus in alis suis,
et confundentur a sacrificiis suis.