Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Levitico 21


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,1 وقال الرب لموسى كلم الكهنة بني هرون وقل لهم. لا يتنجس احد منكم لميت في قومه.
2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque2 الا لاقربائه الاقرب اليه امه وابيه وابنه وابنته واخيه
3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.3 واخته العذراء القريبة اليه التي لم تصر لرجل. لاجلها يتنجس.
4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
4 كزوج لا يتنجس باهله لتدنيسه.
5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.5 لا يجعلوا قرعة في رؤوسهم ولا يحلقوا عوارض لحاهم ولا يجرحوا جراحة في اجسادهم.
6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
6 مقدسين يكونون لالههم ولا يدنسون اسم الههم لانهم يقرّبون وقائد الرب طعام الههم فيكونون قدسا.
7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.7 امرأة زانية او مدنّسة لا يأخذوا ولا يأخذوا امرأة مطلّقة من زوجها. لانه مقدس لالهه.
8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
8 فتحسبه مقدسا لانه يقرب خبز الهك. مقدسا يكون عندك لاني قدوس انا الرب مقدسكم.
9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
9 واذا تدنست ابنة كاهن بالزنى فقد دنست اباها. بالنار تحرق
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet10 والكاهن الاعظم بين اخوته الذي صبّ على راسه دهن المسحة وملئت يده ليلبس الثياب لا يكشف راسه ولا يشق ثيابه
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.11 ولا يأتي الى نفس ميتة ولا يتنجس لابيه او امه
12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
12 ولا يخرج من المقدس لئلا يدنس مقدس الهه. لان اكليل دهن مسحة الهه عليه. انا الرب.
13 Virginem ducet uxorem;13 هذا يأخذ امرأة عذراء.
14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.14 اما الارملة والمطلقة والمدنسة والزانية فمن هؤلاء لا يأخذ بل يتخذ عذراء من قومه امرأة.
15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ”.
15 ولا يدنس زرعه بين شعبه لاني انا الرب مقدسه
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:16 وكلم الرب موسى قائلا.
17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;17 كلم هرون قائلا. اذا كان رجل من نسلك في اجيالهم فيه عيب فلا يتقدم ليقرّب خبز الهه.
18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,18 لان كل رجل فيه عيب لا يتقدم. لا رجل اعمى ولا اعرج ولا افطس ولا زوائدي
19 si fracto pede vel manu,19 ولا رجل فيه كسر رجل او كسر يد
20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.20 ولا احدب ولا اكشم ولا من في عينه بياض ولا اجرب ولا اكلف ولا مرضوض الخصى.
21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
21 كل رجل فيه عيب من نسل هرون الكاهن لا يتقدم ليقرّب وقائد الرب. فيه عيب لا يتقدم ليقرّب خبز الهه.
22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.22 خبز الهه من قدس الاقداس ومن القدس ياكل.
23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
23 لكن الى الحجاب لا يأتي والى المذبح لا يقترب لان فيه عيبا لئلا يدنّس مقدسي. لاني انا الرب مقدّسهم.
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
24 فكلم موسى هرون وبنيه وكل بني اسرائيل